utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01070064

Charter
Charter Number: 01070064
Cartulary Title: Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1221
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In Christi nomine Amen Cum Prior et Conventus de Brinkeburne peterent coram me Magistro A archidiacono Northumbriae ut Andreas capellanus de Calceto solveret eis oblationes et decimas de Calceto et etiam de domo sua et faceret eis canonicam obedientiam quia capella de Calceto pleno jure spectare debuit ad ecclesiam matricem de Felton et talia hactenus perceperunt in quiete Andreas rudit capellam vel se ad talia non teneri Facta igitur de concensu partium inquisicione diligenti per testes juratos super hiis ego Magister A de Lewe archidiaconis Northumbriae per sententiam diffinio quod Prior et canonici praedicti nomine ecclesiae de Felton percipere debent ter in anno oblationes de praefata capella de Calceto scilicet in die Natalis Domini in die Paschae et in die Sancti Michaelis et decimas hominum de Calceto tam parochianorum quam capellani supradictae capellae Et quod capellanus canonicam faciat obedientiam Priori et Conventui quia ita fecerunt praedecessores ipsius A sine lite a fundatione capellae Actum in capitulo apud Alnewyk anno Incarnationis Dominicae mccxxj Teste Willelmo vicario de Morpath tunc decano Symone et Ricardo monachis Novi Monasterii Magistro Rogero de Toggesden Magistro Bartholomaeo Medico et toto Capitulo Northumbriae
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter