utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01070087

Charter
Charter Number: 01070087
Cartulary Title: Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Sanctae Ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Margoria filia Willelmi de Framlyngton Salutem Noverit universitas vestra me in libera viduitate mea et ligia potestate concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et Sancto Petro de Brinkeburne et canonicis ibidem Deo servientibus omnia messuagia sua et omnes terras et possessiones in villis et in campis utriusque Framlyngton quas Jordanus et W Pigace et W de Latur[] quondam mariti mei in temporibus suis eis dederunt prout plenius in cartis eorum continetur et determinatur Concedo etiam eis omnes terras et possessiones de cujuscunque dono vel concessione actenus perquisierunt vel imposterum perquirere poterunt ad hereditatem meam pertinentes vel de hereditate mea provenientes tenend et habend praedictis canonicis et eorum successoribus imperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis et cum libero introitu et exitu eis et hominibus suis ad easdem terras suas colendas et compostandas et ad bladum suum et foenum cariandum et salvandum in temporibus et mensibus annorum secundum quod melius viderint expedire et ad omnia alia necessaria sua infra dictas villas et extra sine impedimento mei vel heredum meorum faciendum Ego vero Margoria et heredes mei warentizabimus adquietabimus et defendemus praenominata messuagia et praenominatas terras et possessiones praedictis canonicis et eorum successoribus cum omnibus libertatibus et aysiamentis ad eas pertinentibus contra omnes homines imperpetuum Et ut haec mea concessio et confirmatio inviolabiliter observetur praesentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratiae mcc quadragesimo vj Hiis testibus Domino Johanne filio Symonis tunc senescallo Wydone de Arenis Gilberto Hiring et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter