utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01070137

Charter
Charter Number: 01070137
Cartulary Title: Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus at quos praesens scriptum pervenerit Adam frater Nicholai Parvi de Majori Tirwhit salutem Noveritis me reddidisse quietum clamasse de me et heredibus meis inperpetuum et praesenti carta mea confirmasse canonicis ecclesiae Sancti Petri de Brinkeburne totam medietatem molendini de Majori Tirwhit pro quadam summa pecuniae de qua iidem canonici michi omnino prae manibus satisfecerunt Tenend et habend praedictis canonicis de me et heredibus meis inperpetuum libere et pacifice cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis absque omni servitio et consuetudine adeo libere et solute sicut ipsam mihi per cartam eorum dudum contulerant Ita scilicet quod ego et heredes mei molere debemus in eodem molendino totum bladum nostrum proveniens de terra quam teneo de praedictis canonicis tempore edictionis hujus cartae sine multura quantum ad praedictam medietatem molendini pertinet [quam quidem donationem ego et heredes mei] praedictis canonicis cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines warentizabimus inperpetuum In cujus rei testimonium sigillum meum huic scripto apposui Actum anno Domini millesimo CCXLJ Hiis testibus Hugone de Bolbec tunc vicecomite Eustachio de Laval Roberto de Wytchester et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter