utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01070142

Charter 01070142
Charter Number: 01070142
Cartulary Title: Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Johannes de Kesterne filius et heres Domini Johannis filii Johannis filii Patricii salutem Noverit universitas vestra me divinae pietatis intuitu concessisse et confirmasse Domino N Prior de Brenkburne et ejusdem loci Conventui omnes terras et possessiones quas habent in Inferiori Tirwhit de dono concessione et confirmatione praedictorum praedecessorum meorum qualitercunque eas obtinuerint ita scilicet quod ego et heredes mei seu quicunque alii futuris temporibus manerium de Kesterne seu aliquas terras infra fines dicti manerii habentes vel tenentes a tempore confectionis hujus scripti scilicet anno Domini mcc septuagesimo ij mense Februarii omnes terras et possessiones praedictas in Inferiori Tirwhyt cum pertinentiis suis dictis Priori et Conventui et eorum successoribus warantizabimus adquietabimus et defendemus inperpetuum videlicet de omnimodis rebus servitiis intrinsecis et forinsecis sectis curia molendinorum exactionibus et demandis quae vel a regia potestate vel aliquo alio modo ab aliquo alio homine quocunque casu contingente exigi poterunt inperpetuum In cujus rei testimonium praesenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Wiscardo de Charrun[] tunc vicecomite Johanne de Haulghton Johanne de Woderington et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter