Charter Document - 01080049
Charter Number: 01080049
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1121
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p108)
View Map
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1121
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p108)
View Map
Charter:
Mense junio in crastino festivitatis apostolorum Petri et Pauli Residente in curia sua Bathe Johanne episcopo cum amicis et baronibus qui simul ad diem festum venerant delate sunt littere cum sigillo regio quarum forma hec Willelmus filius regis Johanni episcopo de Batha salutem Precipio ut saisias Modbertum juste de terra quam tenuit Grenta de Stoca sicut hereditavit eum in vita sua Teste episcopo Salesberiensi Lectis litteris episcopus dixit Sicuti per has mihi litteras a filio domini mei mandatum est fieri si tamen justum est acquiesco Vos autem vos amici mei et domini qui propter apostolicum diem solemniter huic adestis curie quid in hoc justius sit discutere precor dignemini Ad hec domnus prior habito cum fratribus consilio data diligenter ab omnibus audientia sic locutus est Quoniam quidem non nisi juste aliquid hic fieri neque rex neque regis filius precipit et vobis tanquam viris bonis et jurisperitis utrum justum sit quod precipitur discutere committitur quomodo se rei veritas habeat manifestius videbitis si me breviter locuturum patienter audire velitis Constat quidem quod terra hec de qua nobis hic sermo oritur a diebus antiquis hujus sancte domus Domini fratribus in usus proprios et possessionem liberam data nullius unquam mutatione regis episcopi vel abbatis in jus militare transiit Quod ipse Grenta de cujus hereditate nunc agitur moriens etiam non tacuit Nam cum nobis presentibus domui sue disponeret et rei peculiaris partes nominatim divideret secreto monitus a domesticis ut testamentum faciens publice sibi heredem substitueret ait Hec est hereditas servorum Domini quam vice stipendii non hereditatis lege quoad viverem tenere permissus ipsum me cum terra fratribus quibus id juris est nunc moriens relinquo Hoc est quod fecit testamentum et hec verba illius novissima Post que vexatus per dies aliquot monachus diem obiit Presentes hic etiam quosdam video quos omnibus his interfuisse simul et audisse gratissimum habeo Surgentes ilico testes legitimi stantes in medio constanter asserebant se modis omnibus probaturos eum ne uno quidem verbo veritatis preterisse vestigia Carta nichilominus donationis antique mox lecta est quam Kenulfus rex Saxonum scribi precepit et manu propria signavit consentientibus et annuentibus archiepiscopis episcopis abbatibus et omnium dignitatum primatibus ac ministris Et ut ibi legebatur eandem cartam signo crucis notantes imprecati sunt in illum iram furoris domini quicunque tam liberale christianissimi regis donativum quocunque deteriorationis genere pervertere presumpsisset in eternum Lectis igitur et expositis que carta continere videbatur ratio nationis jam dicte veritas solidata est aliis bona laudantibus aliis ex adverso cumulantibus illo precipue acclamante qui se non minus procaciter quam mendaciter heredem contendebat esse justissime quippe qui filiam defuncti conjugem habuerit adoptatus ab ejusdem patre dum viveret in filium patrem vero non stipendiarie ut oppositum est sed libere potius et hereditarie terram de qua questio erat tenuisse Cumque diutius variis ab alterutrum contradictionibus causa protenderetur dixit episcopus Quia dies preterit et ad nos alia spectant negotia placet ut vos quos nec advocatos nec partium fautores esse cognovimus causam diligenter perpendentes quo termino sopiri debeat judicetis Secedentes ergo a turba qui majores natu vel juris peritiores esse videbantur singula juxta quod audierant subtiliter et discrete pensantes causam dijudicaverunt Quibus iterum introgressis sic unius ore pro omnibus relatum est Considerantes inquit totam hujus cause circumstantiam hoc diffinientes statuimus ut heredem jure qui se nominat id quod in assertionem sue cause paulo ante declamavit testibus ad minus duobus de ecclesie familia liberis et legitimis hodie nominatis et octavo productis vel cyrographo credibiliter signato irrefragabiliter probet At in utroque si defecerit ne quidem audiatur in reliquum Respondentibus ad hec omnibus dignum et justum est calumniator obticuit A curia discessum est Acta sunt hec anno domini MCXXI presidentibus et quod justum est approbantibus episcopis duobus Iohanne Bathensi et Mauricio Hiberniensi cum archidiaconis tribus Iohele Salesberiense et Girberto Bathensi et Araldo cum clericis pluribus et capellanis Atselino Hosato Girberto Rufo Radulfo Lauduni Henrico de Lidiard Rodberto de Betuna Horum testes sunt Patricius de Caurz Hubertus de Sancta Susanna Winebaldus de Baalun Alexander de Alnoth Reinaldus de Dunstanvilla Giffardus de Salforda Helias de Deingt Thomas de Bacuuil Rodbertus Rogerus de Lamare Willelmus dapifer Item Willelmus