utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01080061

Charter
Charter Number: 01080061
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno incarnationis dominica MCxxxv Ego Rodbertus dei gratia ad presulatum Bathoniensis ecclesiae electus et consecratus anno episcopatus mei primo concessi et confirmavi priori et aliis fratribus in eadem ecclesia deo servientibus quaecumque antecessores mei vel de propriis redditibus illis contulerunt vel de iis quae antiquitus illorum juris erant sed postea pravorum violentia ablata fuerant quasi sua reddiderunt scilicet v hidas de Westona quas Johannes episcopus qui me in hac episcopali sede precessit a Patricio de Caurz concessu Henrici regis emit et sancto Petro ac monachis eidem apostolo famulantibus donavit et denuo rex Angliae Stephanus die consecrationis suae apud Westmonasterium reddidit et carta sua confirmavit Insuper etiam et villam de Cumba quam Godefridus predecessor meus tempore suo eisdem fratribus pro remedio animae suae coram multis honestis personis tam clericis quam laicis reddidit Sed et plenariam decimam de Bertona et Lincumba et decimam vinearum mearum de Lincumba et Beckenofna Concessi etiam eis capellas suas tam Bathae quam alibi sitas ita libere dispositioni prioris subjectas ut ipse capellanos earum canonice ponat et removeat Procter haec autem dei instinctu et bonorum virorum consilio et interventu reddidi eis terram de Sudstoca ad supplementum victus et vestitus eorum ita liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine sicut ego unquam vel antecessores mei liberius et quietius tenuimus illam Annui quoque illis et molendinum facere juxta viridarium meum et de salinis meis dedi eis xx summas salis singulis annis pro salute et memoria Johannis episcopi qui illas procuravit Hanc vero donationem praedictorum beneficiorum in dedicatione altaris quod dedicavi in honore et veneratione sanctae Trinitatis obtuli deo et sancto Petro coram omni populo et clero et sigilli mei impressione roboravi et confirmavi Precor autem omnes qui mihi in regimine hujus ecclesiae successuri sunt ut hanc donationem et oblationem sua etiam auctoritate confirment et corroborent quatinus dignam inde mercedem a deo percipiant Et si quis super haec predictis fratribus aliquid de suis possessionibus largitus fuerit et res ecclesiae adauxerit dominus deus amplificet illum in regno suo et pro bonis temporalibus praemia aeterna illi rependat Acta sunt haec coram testibus iis Symone abbate de edelingnia Ivone decano de Well Eustachio Martino et Hugone archidiaconis meis Martino priore de Glastonia Willelmo priore de Tantona Stephano canonico cognato meo Hamundo et Ricardo fratribus meis Rodberto de Fluri et Ivone militibus meis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter