utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01090133

Charter Number: 01090133
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Gregorius Prior Brellintoniae [] Causa quae inter Monachos Rievallis et Alanum de Ridale vertebatur cum michi et Magistro Vacario Delegata fuisset cognoscenda et terminanda committente praedicto cojudice michi vices suas in praesentia mea coram viris probabilibus amicabili compositione sic finita est apud Notingham ix Kal Aprilis quod videl[icet] idem Alanus et uxor ejus Matildis in manu mea fide interposita renuntiaverunt omnibus querelis quas erga eosdem monachos usque ad illam diem moverant et se in posterum ratas habituros asseruerunt omnes donationes quas vir illustris Rogerus de Molbrai contulerat memoratis monachis juxta formam in cartis ipsius Rogeri comprehensam super quibus inter Alanum et monachos controversia diu fuerat agitata tali mediante conditione quod idem Rogerus concessit Alano terram de Buleford de qua x solidos annuatim reddere consueverat pro una libra piperis annuatim persolvenda haereditario jure tenend ab omnibus servitiis aliis et consuetudinibus immunem Monachi quoque vel Alanus in mora quae jacet ante Buleford si modum legitimum et rationabilem in oneranda pastura excesserint juxta quod se habet quantitas tenura ex utraque parte ad arbitrium meum et viciniae excessum suum emendabit Turbas nichilominus praedictus Alanus et homines ejus de Buleford capient in eadem mora inter Coldic et metas apparentes quae factae sunt ii Nonas Novembris coram me et vicinia ad considerationem et arbitrium meum et ejusdem viciniae quas metas non transgredientur Monachi vero ad arbitrium meum et viciniae emendaverunt canalem de Redofra unde praedictus Alanus conquestus est tam dilatando quam profundius fodiendo quantum terra eorum durat et sic praedicta causa terminata est Haec autem facta sunt A[nno] D[omini] mclxxv coram Rogero Priore et monachis Rievallis et ipso Alano et filiis ejus et hominibus suis His t[estibus] Gileberto et Reginaldo Canonicis de Brellintona Symone de Staingrive Roberto de Staingrive Petro de Surdeval Willelmo de Herun Bartholomeo de Thoreni Willelmo de Baill[ol] Walkelino Trussevilain Rogero Puldre Roberto filio Victoris Willelmo de Thornetona Radulfo de Camera Roberto Joie Ernaldo de Brellintona
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter