utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01100306

Charter Number: 01100306
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation, Bond
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Omn[ibus] s[ancte] m[atris] Ecclesie filiis pr[esentem] scriptum vis[uris] vel aud[iturum] Walterus de Gray Rector ecclesie de Semar salutem in Domino Noverit univ[ersis] v[estra] me teneri Abbati et Conv[entui] de Whiteby in quinque marcis annuis nomine pensionis eisdem debite ab eccl[esia] de Semar et in tribus marcis annuis pro decimis garbarum de dominico ejusdem ville quas promisi eis fideliter me soluturum ad duos anni terminos sacramento interna mente corporali quatuor videl[icet] m[arcas] ad Pent[ecosten] et quatuor m[arcas] ad f[estum] s[ancti] Martini in hyeme Si autem ita contigerit quod in aliquo predictorum terminorum in solutione dicte pecunie cessavero promisi eisdem decem marcas nomine pene rato nihilominus manente debito principali Et ad ista omnia fideliter observanda subjeci me precise jurisdictioni d[omi]ni Archie[pisco]pi Eboraci qui pro tempore fuerit ut sine omni strepitu judiciali possit me censura ecclesiastica ad solutionem tam principalis debiti quam pene com pellere In cujus rei testimonium presenti pagine sig[num] meum apposui Hiis testibus d[omi]no Waltero Arche[pisco]po Eboracense Dominis Petro de Fikelden Capellano Willelmo de Langton tunc Cancellario Domino Eboracensis Reginaldo Clerico Alano de Heser[] m[agist]ro Reginaldo de Fykewerd Michaele de Hamstede et aliis Actum a[nno] g[ratie] millesimo cc quadragesimo sexto quinto kalendas Februarii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter