utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01100320

Charter Number: 01100320
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant omnes pr[aesens] et fut[urus] quod contraversiae quae motae fuerunt de omnibus placitis et querelis ab origine mundi usque ad Assumptionem b[eatae] Mariae a[nno] d[omini] millesimo cc sexagesimo octavo inter d[omi]num Nicholaum filium Thomae de Hastyngs petentem et d[omi]num Robertum Abbatem de Whiteby et ejusdem loci Conv[entum] tenentes pace amicabili in hunc modum sopitae sunt scil[icet] quod praed[ictus] d[omi]nus Nicholaus concessit remisit et hac pr[aesenti] c[arta] pro se et haer[edibus] suis imperpetuum quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in donatione advocatione et in praesentatione ecclesiae de Crosseby Ravenswarthe in Westmorlanda et in dote ejusdem ecclesiae cum pertinentiis suis [sine] aliquo retinemento et totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in terris arabilibus boscis moris et pasturis cum pertinentiis quae continentur infra divisas subscriptasscil[icet] sicut le Rygge extendit ad occidentalem partem de Botekeld desursum Bellaclyf et inde usque ad Helrekeld et inde usque in Derwent et sic per ascensum de Derwent usque ad ipsam sursam de Derwent et inde versus orientem usque ad Bludebec et sic inde sicut Munkesty transversat Bludebec et ascendit Gateleclyff et vadit usque ad Bradelay et inde descendit per semitam de Langdale et totum Rulethwate usque ad Kaldkeld et de Kaldkeld usque ad fontem de Holigate et totum Haywaclyff sicut se extendit contra praedictum Rygge tenend et hab[endum] praedictis Abbati et Conv[entui] et eorum success[oribus] imperpetuum salva tamen eidem Nicholao et haer[edibus] vel assignatis suis exceptis aliis viris Religiosis et Judaeis villa de Brokesay cum omnibus hominibus suis et cum omn[ibus] pert[inentibus] estoveriis et com[m]unis in boscis moris et pasturis infra praed[ictas] divisas et alibi ubi ipse et antecessores sui et homines eorum communicare solebant ita scil[icet] quod ipse et haer[edes] sui vel sui assignati et homines sui in eadem villa manentes capiant estoveria sua de viridi bosco et sicco stante per liberationem forestariorum d[omi]ni Abbatis sine contradictione ipsorum seu aliorum ministrorum dicti Abbatis quotienscunque opus fuerit sine dilatione vel impedimento De lignis autem siccis ad terram prostratis et de turbario [et] bruario capiant estoveria sua sine liberatione et visu absque impedimento alicujus sine venditione donatione vastu vel exilio quotienscunque necesse fuerit ei vel haer[edibus] vel assignatis suis seu hominibus suis de Broksay salvo etiam ei et haer[edibus] suis vel assignatis pannagio de propriis porcis et de porcis hominum suorum de Broksay faciendo inde servitia dicto d[omi]no Abbati et Conv[entui] et eorum successoribus ut in firmis servitiis et operibus sicuti ipse et antecessoribus sui huc usque facere consueverunt imperpetuumscil[icet] decem solidos per annumad Pent[ecosten] quinque sol[idos] et ad f[estum] s[ancti] Martini in yeme quinque solidos et omnes carucas dictae villae de Broksay semel in anno per unam dietam ad arandum t[er]ram praed[icti] Abbatis et de qualibet domo unum hominem per unam dictam ad metendas segetes dicti Abbatis ad citationem ministri Abbatis praedicti et sectam Curiae dicti Abbatis sicuti ipse et antecessores sui facere consueverunt pro omn[ibus] servitiis Pro hac autem concessione remissione et quietaclamatione praedicti Abbas et Conventus pro se et succ[essoribus] suis concesserunt remiserunt et imperpetuum quietumclamaverunt totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in dimidia carucata t[er]rae vel in aliqua alia t[er]ra in villa et in territorio de Alverstane de dono Torphini habend[] et tenend[] dicto d[omi]no Nicholao et haer[edibus] suis vel assignatis imperpetuum Si vero praed[ictus] Nicholaus vel haeredes sui aliquid scriptum sigillo Capituli de Whiteby signatum de caetero invenerint quod huic compositioni fuerit contrarium omnino quantum ad hoc viribus carebit et pro nichilo habeatur Et ut haec concordia perpetua sit et stabilitatem habeat aeternalem praed[ictus] Nicholaus pro se et haer[edibus] suis parti penes dictum Nicholaum remanenti sig[] Capituli sui apposuerunt Hiis testibus d[omi]nis Willelmo de Latamere Thoma de Hesillertona Nicholao Denyas militibus d[omi]no Willelmo de Percy Canonico Ebor[aci] m[agist]ro Rogero de Hesillertona Willelmo de Everley de Uglardby Alano fratre ejus Thoma de Ebberstona Willelmo de Morpathe Roberto Buscel Roberto de Rostona Rogero Haldan Petro de la Gayole Radulpho de Midilsburghe Ricardo de Butterwyk et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter