utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01110335

Charter 01110335
Charter Number: 01110335
Cartulary Title: The Register of the Priory of St. Bees
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1247
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Michael de Staynburn concessi et ad firmam dimisi Patricio filio Gilberti et heredibus suis vel assignatis quinque acras terre in villa de Staynburn cum messuagiis quas Alanus filius Thome quondam de me tenuit in eadem villa usque ad terminum viginti annorum completorum tenend [] Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis triginta denarios argenti scilicet medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini et inveniendo tamen michi et heredibus meis in quolibet autumpno unum hominem tribus diebus in opere nostro pro omni servicio consuetudine exaccione et demanda michi et heredibus meis pertinentibus Salvo tamen forinseco domini regis et abbatis Eboraci quantum pertinet ad tantas terras in eadem villa Et sciendum est quod si predictus Patricius vel aliquis suorum in dicta terra manens in misericordia mea cessiderint dabunt nisi sex denarios et si pro sanguinis effusione cessiderint dabunt duodecim denarios Ego vero Michael et heredes mei [] Ad finem vero predicti termini prefate terre cum messuagiis et pertinenciis sicut dictum est michi et heredibus meis ab ipso Patricio et heredibus suis vel assignatis remanebunt quiete Actum in anno gracie mccxl septimo ad festum sancti Martini in yeme In hujus rei testimonium hoc presens scriptum sigilli mei apposicione roboravi Testibus Patricio filio t[home] Ada de Haverington Roberto de Bramthwait Thoma filio Dolfin Thoma de Stubescal Ada de Clifton M clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter