utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01110369

Charter 01110369
Charter Number: 01110369
Cartulary Title: The Register of the Priory of St. Bees
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Karliolum in crastino Nativitatis beate Marie virginis anno regni regis Henrici filii regis Johannis undecimo coram Symone de Hale et Willelmo de Eboraco justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Robertum abbatem monasterii beate Marie Eboraci et Michaelem de Staynburn de xvj bovatis terre cum pertinenciis de Staynburn unde placitum fuit in eadem curia scilicet quod predictus Michael recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Eboraco Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas eidem Michaeli iiij bovatas terre cum pertinenciis de eadem terra illas scilicet quas Alanus de Staynburn pater ipsius Michaelis tenuit in dominico de eodem abbate in eadem villa habend et tenend eidem Michaeli et heredibus et successoribus suis de eodem abbate et ecclesia sancte Marie de Eboraco inperpetuum Reddendo inde annuatim eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte ij solidos ad duos anni terminos scilicet ad Pentecosten xij d et ad festum sancti Martini xij d pro omni servicio et exaccione Et pro hac concessione idem Michael remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte totum jus et clameum quod habuit in supplus[agio] tocius ville de Staynburn cum pertinenciis inperpetuum Et idem Michael et ejus heredes molent totum bladum suum ad molendinum abbatis ipsius in Staynburn ad vicessimum primum tolfatum sine contradiccione vel impedimento ipsius abbatis vel successorum suorum inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter