utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01110438

Charter Number: 01110438
Cartulary Title: The Register of the Priory of St. Bees
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno domini millesimo cc octogesimo octavo ad festum sancti Martini in yeme facta fuit hec convencio inter dominum Willelmum Boyville militem ex parte una et fratrem Willelmum priorem sancte Bege in Coupland ex altera videlicet quod idem dominus Willelmus pro se et heredibus suis et assignatis concessit et ad firmam dimisit predicto priori et suis successoribus universis totum manerium de Kirkesantan cum omnibus pertinenciis suis in molendinis reditibus boscis planis pasturis et pascuis in omnibus exitibus ad dictum manerium pertinentibus pro quadam summa pecunie quam idem prior dicto Willelmo dedit premanibus Tenend et habend predicto priori et suis successoribus usque ad terminum decem annorum plenarie completorum adeo libere et quiete sicut dictus Willelmus vel aliquis antecessorum suorum illud uncquam liberius vel quiecius tenuerunt Et sciendum est quod dictus prior et sui successores totum manerium cum suis pertinenciis sicut predictum est in fine dicti termini in adeo bono statu quo illud recepit predicto Willelmo et heredibus suis tam in homagiis quam serviciis et edificiis in dicto manerio constructis dimittent Exceptis tamen hiis que per casus fortuiti eventum accidunt seu accidere poterunt in futurum Dictus vero dominus Willelmus de Boyville et heredes vel assignati sui totum manerium predictum cum suis pertinenciis usque ad finem dictorum decem annorum contra omnes homines warantizabunt adquietabunt et defendent Et ut ista convencio rata et stabilis permaneat tam dictus dominus Willelmus quam predictus prior huic scripto sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus dominis Johanne de Hodeleston Thoma de Culwen Roberto de Haverington Ricardo le Flemyng militibus Willelmo de Bethum Willelmo del Thaytes Johanne de Morthyng Ricardo de Cleter Roberto de Frysyngton Radulfo de Puncunby Symone de Stotevile tunc ballivo de Egremund Willelmo clerico de sancta Bega et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter