utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01112201

Charter Number: 01112201
Cartulary Title: The Register of the Priory of St. Bees
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 - 1178
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Johannes de Curci concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancte Marie Eboracensi et sancte Bege de Coupland et monachis inibi Deo servientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam duas partes cujusdam insule que vocatur Neddrum et duas partes ville ejusdem insule et duas partes omnium beneficiorum ecclesie que in eadem insula fundata est et ipsam ecclesiam totam ad laudandum Deum in ea Et duas partes omnium terrarum ad eandem ecclesiam pertinencium tam in villis quam in agris [] aisiamentis Terciam autem partem tam de beneficiis memorate ecclesie quam insula prenominata et terris predictis habebit Ma[la]chias episcopus de Duno Preterea concessi et dedi memoratis monachis in Duffren totam terram illam que fuit Gillanhari cum pertinenciis suis in bosco et plano in pratis et pascuis in ecclesiis et molendinis in stagnis et ripis in viis et semitis in aquis dulcibus et salsis in insulis et portibus in piscariis et piscacionibus in salinis et in wreke maris ubicunque inventum fuerit in terra prenominata Concessi eciam eisdem monachis soc et sac tacke et toll et teem et infangthef et omnes libertates []glia de terris suis et hominibus Hanc vero elemosinam dedi ad honorem Dei prefatis monachis pro [] animarum patris et matris mee et omnium antecessorum meorum liberam et quietam ab [] heredes mei participes simus omnium elemosinarum et oracionum et omnium bo[] in abbathia sancte Marie Eboracensis et in domo sancte Bege virginis et mona[] Adhuc autem sciendum est quod predicti monachi abebunt amodo in silvis meis []ria fuerint ad edificandum et ardendum et animalibus suis et equis pasturam [] similiter sine pannagio absque ulla vexacione et impedimento fore [] mea confirmavi sepe dictis monachis omnes terras et possessiones [] mei eis in elemosinam dederunt vel daturi sunt inperpetuum Hiis testibus [Regi]naldo episcopo de Dalnard Mauricio abbate de Bangor Patricio [] Ricardo filio Roberti Rogero de Cestria Ada camerario Willelmode [] fratribus ejus Ricardo filio Trouce Ricardo Masculo Henrico cleri [] de Ridale Willelmo forestario Rogero de Dunsefothe []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter