utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01130220

Charter
Charter Number: 01130220
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1223
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis Domini anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis septimo coram Henrico de Burgo tunc Capitali Justiciario Martino de Pate[s]hill Radulfo Harang Stephano de Segrave Thoma de Haiden Roberto de Lexington Gaufrido le Savage Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc praesentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburn querentem per Nicholaum de Tresk Canonicum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Petrum de Brus impedientem de moris de Glasedale et de Swyneheved et de Waytelandeshevedes et de Stayngateside Unde placitum warantiae cartae summonitum fuit inter eos in praefata Curia scil[icet] quod praedictus Petrus recognovit et concessit praedictas moras esse jus praedicti Prioris et Ecclesiae suae de Gyseburne et illas ei warantizavit in eadem Curia ut illas quas idem Prior et Ecclesia praedicta habuit ex dono Petri de Brus patris praedicti Petri Ita quod idem Prior et succ[] sui habeant et teneant praedictas moras et totam pasturam costerae de Glasedale ad tot averia quot ibi ponere voluerint per has divisas subscriptas scil[icet] de Blawath usque ad rivum de Glasedale secundum divisam inter terram ipsius Petri de Brus et terram Petri de Malo Lacu et sicut idem rivus descendit usque ad Postgate et sicut per medium le Laund de Postgate sicut via se extendit usque ad moram et de eadem via desuper flagam de Birkescogh usque ad Yarlegate et costeram de Bainwithlithe versus austrum extra coopertorium bosci usque ad rivum qui descendit usque as iis Et ab eodem rivo usque ad viam quae venit de Sene[r]hou usque ad Lushou et totum boscum infra praedictas divisas sine ullo retenemento cum libero ingressu et exitu ubique hominum et averiorum suorum ad praedictam pasturam et ad praedictum boscum sine aliquo impedimento ipsius Petri vel haeredum suorum Ita ut liceat praefato Priori et succ[] suis et Can[] de Gyseburn de praedicto bosco secare asportare et quicquid voluerint ad commodum suum facere Ita quod nullus alius sine eorum licentia et voluntate de praedicto bosco aliquid capiet vel secabit Et sciendum est quod idem Petrus vel haeredes sui nunquam facient vel ab aliquo fieri permittent aliquod aedificium infra praedictas divisas praeter aedificia praedictorum Can[] Praedictis vero Can[] licebit facere aedificia ad opus averiorum suorum et custodum eorundem averiorum infra praefatas divisas ubi melius voluerint et claudere pratum sicut voluerint ad sustentationem averiorum suorum infra praenominatas divisas ad placitum suum salva ipso Petro et haer[] suis communa herbagii tantummodo extra clausuras quas ibid fecerint praenominati Can[] ad omnia propria averia ipsius Petri et haeredum suorum et hominum suorum de Daneby et ad omnia averia quae idem Petrus vel haeredes sui tempore herbagii receperint in Eskedale usque ad quindecim dies ante Nativitatem Johannis Baptistae tantum Ita tamen quod per averia quae idem Petrus vel haeredes sui tempore herbagii receperint non superoneretur praedicta pastura ipsorum Can[] Idem autem Petrus dedit et concessit eisdem Priori et Can[] totam pasturam de Swineheved cum toto bosco ex utraque parte aquae sine ullo retenemento Ita viz ut liceat eisdem Priori et Can[] et eorum succ[] sine alicujus contradictione vel impedimento ibid aedificare fossare terram colere pratum claudere et quicquid aliud ibid ad commodum suum voluerint facere Dedit etiam ipse Petrus et concessit eisdem Can[] totam pasturam a Swineheved usque ad Blakenhou et inde sicut via se extendit a Blakenhou usque ad Crucem Radulfi et deinde totum extra coopertum bosci de Bothine usque ad Mosebec et de Mosebec extra coopertum bosci de Friho[p] usque ad Troch et inde extra coopertum bosci usque ad Yubec salva tamen Petro et haer[] suis communa herbagii ad omnia propria averia sua et hominum suorum de Daneby extra clausuras quas fecerint praenominati Can[] apud Swineheved Ita tamen quod nulli hominum ejusdem Petri vel haer[] suorum licebit de praedicto bosco de Swineheved aliquid capere vel secare sine voluntate et licentia praedictorum Can[] Nec licebit hominibus praedictorum Can[] infra praenominatas divisas portare arcum vel sagittas vel aliquod ingenium facere ad bestias ipsius Petri vel haer[] suorum capiendas Idem etiam Petrus dedit ipsis Priori et Can[] totam fabricam in Glasedale cum omnibus ad eandem fabricam pertinentibus viz ut liceat eis quaerere et capere minerium ferri ubicunque poterint illud invenire infra omnes suas divisas superius nominatas sine alicujus contradictione vel impedimento Et sciendum est quod ipse Petrus vel haeredes sui nunquam aliquam fabricam levabunt vel facient vel ab aliis fieri permittent vel minerium capient infra praedictas divisas praedictorum Can[] Ipse vero Petrus dedit et concessit praedictis Can[] pasturam de Waytelandeshevedes et Stayngateside ad averia sua imperp[] per has divisas viz sicut Parva Woluedal a communi via subtus Knapetres descendit in Hellewath et inde sicut rivulus de Hellewath cadit in Weltewath et inde sicut idem rivulus vadit de Weltewath usque in Langewath Ita tamen ut liceat hominibus ejusdem Petri et haeredum suorum de Daneby praedicta loca scilicet de Waytelandeshevedes et de Stayngateside transeundo si voluerint boves suos ibid disjungere et pascere Et sciendum est quod non licebit praefatis Priori et Can[] vel eorum succ[] facere aliquod aedificium infra praedictas divisas de Waytelandeshevedes et de Stayngateside Dedit etiam idem Petrus et concessit eisdem Priori et Can[] hanc libertatem subscriptam viz quod averia eorum si extra divisas suas alicubi inventa fuerint in terris moris vel boscis ejusdem Petri sive haeredum suorum ipsa averia ab eodem Petro vel haeredibus suis vel eorum forestariis non parcabuntur nec de illis capietur vel exigetur eschapium set vel forestarii ejusdem Petri et haeredum suorum sine omni occasione gravamine et demanda eschapii ipsa averia infra divisas praedictas ipsorum Can[] recaciabunt vel permittent sine omni impedimento homines praefatorum Prioris et Can[] si praesentes fuerint bene et pacifice et sine mora averia sua reducere infra suas divisas quam cito poterunt Idem vero [prior] et Can[] summum custodem et alios custodes averiorum suorum qui sub ipso summo custode fuerint jurare facient quod occasione hujus libertatis sponte vel ex consuetudine non permittent averia sua divisas suas transgredi Quod si forestarii ejusdem Petri vel haeredum suorum rationabili juramento probare poterunt de aliquo custode quod ipse sponte et ex consuetudine permittet averia sua divisas suas transire ad dampnum faciendum custos ille amovebitur et alius loco ejus substituetur Et si forte averia ipsorum Prioris et Can[] inventa fuerint in bladis vel pratis ipsius Petri vel haeredum suorum ita quod dampnum ibi fecerint idem Prior et Can[] et eorum succ[] dampnum illud facient emendari eidem Petro et haer[] suis secundum legem terrae et consuetudinem patriae Praedicti vero Prior et Can[] et eorum succ[] habebunt omnes praedictas moras pasturas et boscos infra omnes praedictas divisas sicut praedictum est tenend de praefato Petro et haer[] suis in [pur et perp elem] liberam et quietam ab omni saeculari servitio et exactione salva ipsi Petro et haer[] suis tota venatione omnium bestiarum suarum in omnibus praedictis moris pasturis et boscis infra praescriptas metas et divisas Et praedictus Petrus et haer[] sui omnia praedicta cum omnibus libertatibus suis et aysiamentis praefatis Priori et Can[] et eorum succ[] warantizabunt acquietabunt et defendent Et si forte idem Prior et Can[] vel eorum succ[] amiserint omnia praedicta pro defectu warantiae ipsius Petri vel haeredum suorum idem Petrus vel haeredes sui dabunt ipsis Priori et Can[] vel eorum succ[] in escambium triginta libratas terrae in Merske vel in Brunn Et si ipsi Prior et Conventus amiserint aliquam partem rerum praedictarum pro defectu warantiae ut praedictum est idem Petrus vel haer[] sui facient eis escambium ad valentiam illius portionis quam amiserint secundum quantitatem triginta libratarum terrae quae esse debent escambium omnium rerum praedictarum Et si forte idem Petrus vel haeredes sui recuperaverint omnia praedicta vel aliquam partem eorum idem Prior et Can[] vel eorum succ[] nullum clamium habere poterunt in hiis quae ipse Petrus vel haer[] sui recuperaverint ut praedictum est nisi ipsi reddiderint eidem Petro vel haer[] suis escambium quod receperint Et praedictus Prior concessit pro se et succ[] suis quod ipsi pascent singulis annis mille pauperes pro animabus patris et matris ipsius Petri scil[icet] die anniversarii patris sui quingentos pauperes et die anniversarii matris suae quingentos pauperes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter