utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01130222

Charter
Charter Number: 01130222
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1234
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor in crastino S Andreae anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis decimo nono coram Rogero Bertram Roberto de Ros Ada de Novo Mercato Willelmo de Eboraco Radulfo de Norwyco et Jollano de Nevill Justiciariis Itinerantibus et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus Inter Michaelem Priorem de Gyseburn querentem per fratrem Andream Canonicum suum positum [] et Petrum de Brus deforciantem de mora de Swynesheved cum pert[] et de libero ingressu et egressu ad pasturam et ad boscum de Glasedale et de logiis faciendis in eadem pastura de Glasdale ad opus pastorum carpentariorum [et] carbonariorum Unde idem Prior questus fuit quod praedictus Petrus non tenuit ei finem factum in Curia Domini Regis coram Justiciariis suis apud Westmonasterium et unde placitum finis facti summonitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod praedictus Prior recognovit pro se et succ[] suis totam praedictam moram de Swynesheved cum toto bosco ex utraque parte aquae et de Swynesheved usque ad Blakehou et de Blakehou usque ad Crucem Radulfi et de eadem Cruce totum extra coopertum bosci de Bothine usque Mosebeck et de Mosebeck extra coopertum bosci de Frihopp usque ad Troch et de Troch extra coopertum usque ad Youbech esse jus ipsius Petri et illam remisit et quietam clamavit de se et succ[] suis et Ecclesia sua de Gyseburn Ita tamen quod praedictus Petrus et haeredes sui illam habeant et teneant sicut idem Prior illam tenuit quando domus ipsius Prioris quas habuit in eadem mora ultimo prostratae fuerunt per Justiciarios Domini Regis de foresta Salva eidem Priori et succ[] suis et Ecclesiae suae de Gyseburn communa pasturae in eadem mora quantum pertinet ad septem bov[] terrae quas idem Prior tenet in villa de Daneby Et pro hac recognitione remissione quieta clamatione fine et concordia idem Petrus dedit et concessit praedicto Priori septem libratas terrae cum pert[] in Southbrun scil[icet] quatuor bov[] terrae quas Galfridus Praepositus quondam tenuit et quinque bov[] terrae quas Robertus frater ipsius Galfridi quondam tenuit et toftum quod Henricus Baligan quondam tenuit et toftum quod Willelmus Jalberte tenuit et toftum quod Willelmus filius Petri tenuit et totum illud toftum quod est a tofto Petri Tectoris usque ad exitum ejusdem villae versus austrum habend et tenend eidem Priori et succ[] suis et Ecclesiae suae de Gyseburn de praedicto Petro et haer[] suis in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] imperp[etuum] quieta ab omni saeculari servitio et exactione Et praeterea idem Petrus recognovit et concessit pro se et haer[] suis quantum ad ipsum et haeredes suos pertinet quod bene licebit dicto Priori et succ[] suis et Ecclesiae suae de Gyseburn habere tres logias in praedicta mora de Glasedale ad opus pastorum carpentariorum et carbonariorum suorum sine contradictione et impedimento ipsius Petri et haeredum suorum imperp[] Ita quod quaelibet logia sit de longitudine viginti pedum et de latitudine duodecim pedum Et praeterea idem Petrus concessit pro se et haer[] suis quod homines et averia praedicti Prioris et succ[] suorum habeant liberum ingressum et egressum ubique ad praedictam pasturam et dictum boscum de Glasedale sine omni contradictione ipsius Petri et haeredum suorum imperp[] Et praedictus Petrus et haeredes sui warantizabunt eidem Priori et succ[] suis et Ecclesiae suae de Gyseburn praedictas septem libratas terrae cum pert[inentibus] ut lib[] pur[] et perp[] elem[] Et haec concordia facta est inter eos salvis eidem Priori et succ[] suis et Ecclesiae praedictae de Gyseburn omnibus articulis contentis in cyrographis prius inter eos factis in eadem Curia et de quibus articulis nullum placitum motum fuit inter eos in praefata Curia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter