utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01130223

Charter
Charter Number: 01130223
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1239
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Haec est finalis concordia facta in Curia domini [regis] apud Westmonasterium a die S Michaelis in quindecim dies anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo tertio coram Roberto de Lexington Willelmo de Eboraco Praeposito Beverlaci Willelmo de Culeworth et Henrico de Bathonia Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus Inter Petrum de Brus petentem et Johannem Priorem de Giseburne tenentem per fratrem Andream de Eboraco Canonicum suum positum [] de advocatione Ecclesiae de Skelton Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil quod praedictus Petrus recognovit et concessit advocationem praedictae Ecclesiae cum pert esse jus ipsius Prioris et Ecclesiae suae de Gyseburne ut illam quam Can et Ecclesia de Gyseburne habent ex dono Roberti de Brus antecessoris ipsius Petri cujus haeres ipse est Recognovit etiam idem Petrus et concessit et confirmavit praedicto Priori et Can de Gyseburne ut jus suum omnes decimas subscriptas quas praedicti Can et praedicta Ecclesia habent ex dono antecessorum ipsius Petri tam in ecclesiis quam in terris redditibus libertatibus et aliis possessionibus viz ex dono Roberti de Brus fundatoris Domus de Gyseburne totam Gyseburne cum omnibus ad eam pertinentibus in omnibus rebus prout in carta ipsius fundatoris continetur in haec verba [] Et ex dono Adae de Brus totum Westwyth in bosco plano et pastura salvis eidem Petro et haer suis feris suis ibid Et ex dono Petri de Brus patris praedicti Petri totum nemus in Hinderschog et in mora cum pastura sine ullo retinemento prout carta praedicti Petri testatur Et ex dono ejusdem Petri patris praedicti Petri undecim acras et tres rodas terrae in Daneby et quoddam pratum in eadem villa cum toftis adjacentibus juxta mesuagium ipsius Prioris versus meridiem Et ex dono ejusdem Petri patris praedicti Petri quicquid habuit in Rottese in anguillis terris et servitiis hominum suorum ejusdem villae excepto prato quod prius dederat Marmeduco de Thweng Et ex dono ejusdem Petri patris praedicti Petri redditum quinque marcarum de eodem Petro et haer suis percipiendum per annum apud Gyseburne ad inveniendum unum cereum ardentem ante majus altare in Ecclesia de Gyseburne scil medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum S Michaelis Et ex dono ejusdem Petri patris praedicti Petri triginta solidos annuos percipiendos per annum secundum quod continetur in carta ipsius Petri quam praedicti Can inde habent ad inveniendum cotidie quinque cereos ardentes ante altare ubi missa de Beata Maria sollempniter celebratur dum missa ibid decantatur Et idem Petrus concessit eisdem Priori et Can pro sese et haer suis quod licebit eis claudere boscum illum qui vocatur Cliva Prioris fossato muro vel haya ita quod bestia forinseca vel fera non ingrediatur et quod inde facere possint parcum si voluerint Et idem Petrus et haeredes sui warantizabunt praedicto Priori et succ suis et Ecclesiae suae de Giseburne omnia supradicta cum pert secundum quod praedictum est ut [pur et perp elem] suam et illam acquietabunt et defendant contra omnes gentes imperp Et pro hac recognitione concessione confirmatione warentia acquietatione et defensione fine et concordia idem Prior remisit et quietum clamavit de se et succ suis et Ecclesia sue de Gyseburn praedicto Petro et haer suis totum Glasdale cum pert suis in bosco et plano et aliis pert salva eidem Priori et succ suis et Ecclesiae suae de Gyseburn communa pasturae in Glasedale quantum pertinet ad septem bov terrae cum pert in Daneby per rationabilem amensurationem secundum modum patriae illius Et sciendum quod haec concordia facta fuit salvis omnibus articulis contentis in aliis cyrographis de Glasdale Swyneheved Weytelandisheved et Stayngateside inter eos confectis exceptis articulis in praesenti cyrographo contentis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter