utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01130224

Charter Number: 01130224
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1242
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo sexto Coram Roberto de Lexington Willelmo de Culewurth Gilberto de Preston et Joldano de Nevill Justiciariis et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Johannem Priorem de Gyseburn querentem per fratrem Andream Canonicum suum positum loco sua ad lucrandum vel perdendum et Petrum de Brus deforciantem per Adam de Hilton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de moris de Glasedale Swynesheved Waytelandisheved et Stayngateside cum pert[inentiis] Unde idem Prior questus fuit quod predictus Petrus injuste clamabat habere porcos suos in predictis pasturis de Waytelandisheved et Stayngateside et quod idem Petrus contra finem inter eos factum cepit et impar cavit averia eorum inventa in bladis et pratis ipsius Petri et scil[icet] quod construxit quasdam domos et fecit quoddam clausum in communa pasture ipsius Prioris in Glasedale et unde placitum finis facti sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Petrus remisit et quietum clamavit de se et her[edes] suis eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie sue de Gyseburn totum jus et clamium quod habuit habenda porcos suos in predicta pastura imperp[etuum] Ita tamen quod bene licebit eidem Petro et her[edes] suis colligere et asportare fructum bosci de Waytelandisheved et de Stayngateside pro voluntate sua cum tempus fuerit sine impedimento ipsius Prioris vel succ[essores] suorum Concessit etiam idem Petrus pro se et her[edes] suis quod si averia ipsius Prioris vel succ[essores] suorum inventa fueri[n]t in bladis vel pratis ipsius Petri vel heredum suorum non imparcabantur set recaciabuntur sine detrimento ipsorum averiorum Et ille qui invenerit eadem averia in predictis bladis vel pratis jurabit quod averia ipsius Prioris vel succ[essores] suorum fecerunt dampnum quod ipse ostendet et idem Prior vel succ[essores] sui per sacramentum duorum liberorum et legalium hominum ejusdem ville ubi dampnum factum fuerit sine dilatione facient emendas illas eidem Petro vel her[edes] suis imperp[etuum] Et similiter idem Petrus concessit pro se et her[edes] suis quod idem Prior et succ[essores] sui habeant in parochiis suis decimam venationis sue et heredum suorum et fenorum suorum ubicunque fena falcabuntur preterquam in locis subscriptis scil[icet] in parco sub Castro de Daneby et in quatuor Laundis in foresta de Daneby scil[icet] in Launda de Souresby Eskebriggethwoyt Karlethwoyt et in Launda sub Threllekelde et in haya de Skelton clausa ex aquilonali parte de Routheclive et in parvo parco circa castrum de Skelton in quibus locis nullas decimas feni habebunt Et preterea idem Petrus concessit pro se et her[edes] suis quod homines ipsius Prioris et succ[essores] suorum de Magna Moresum libere possint colligere nuces in bosco ipsius Petri in eadem villa de Moresum sine impedimento ipsorum Concessit etiam idem Petrus pro se et her[edes] suis eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie predicte omnes terras et tenementa que idem Prior habuit de feodo ipsius Petri die quo hec concordia facta fuit per confirmationem Petri de Brus patris ejusdem Petri cujus heres ipse est in lib[eram] pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] Ita quod idem Petrus vel heredes sui nichil de cetero poterint clamare vel exigere in eisdem terris vel tenementis neque in dominico neque in servitio Et similiter idem Petrus concessit pro se et her[edes] suis quod ipsi nec forestarii eorum impedient homines vel canes ipsius Prioris vel succ[essores] suorum infra limites territorii sui de Gyseburn salvis sibi et her[edes] suis feris suis in illo loco qui vocatur Westewith Et pro hac recognitione concessione remissione quieta clamatione fine et concordia idem Prior concessit pro se et succ[essores] suis et Ecclesia predicta quod predictus Petrus et heredes sui habeant et teneant omnia edificia vaccariis et logias et clausa que constructa fuerunt in illa parte de Glasedale die quo hec concordia facta fuit quam idem Prior prius tenuit et remisit predicto Petro de Brus patri ejusdem Petri et her[edes] suis imperp[etuum] Ita quod non licebit eidem Petro vel her[edes] suis alia edificia vaccariis logias vel clausa construere quam illa que ibi fuerunt constructa a predicto die set bene licebit eidem Petro et her[edes] suis illa sustinere et reparare cum necessarie fuerit imperp[etuum] Et hec concordia facta fuit salvis eidem Priori et succ[essores] suis et Ecclesie predicte et similiter predicto Petro et her[edes] suis omnibus aliis articulis contentis in chyrographis inter predictum Priorem et predecessores suos et antecessores ipsius Petri prius confectis imperp[etuum]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter