utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01130225

Charter
Charter Number: 01130225
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1246
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Haec eat finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Eboracum a die Paschae in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo coram Rogero de Thurkleby Gilberto de Preston Magistro Symone de Watton et Johanne de Cobbeham Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi praesentibus Inter Johannem Priorem de Gyseburn querentem per fratrem Andream Canonicum suum positum [] et Petrum de Brus deforciantem de moris de Glasedale Swynesheved Waytelandesheved et Stayngatside Unde idem Prior questus fuit quod Ballivi praedicti Petri injuste ceperunt et imparcaverunt averia ipsius Prioris contra finem prius inter eos factum et unde placitum finis facti summonitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod praedictus Petrus concessit pro se et haer[] suis quod si averia ipsius Prioris vel succ[] suorum inventa fuerint in bladis vel pratis ipsius Petri vel haeredum suorum non imparcabuntur set recaciabuntur sine detrimento ipsorum averiorum Et idem Prior et succ[] sui facient eidem Petro et haer[] suis emendas illius dampni quod averia illa tunc fecerint secundum quod continetur in cyrographo prius inter eos confecto Concessit etiam idem Petrus pro se et haer[] suis quod ipsi de caetero nec aliquis ex parte ipsorum exigent nec capient mercedem de mensuris de tenentibus ipsius Prioris et succ[] suorum quos habent vel quos habebunt infra villam de Cotum nec de alienis in terra ipsius Prioris vel succ[] suorum in eadem villa nisi gratis dare voluerint imperp[] Et praeterea idem Petrus concessit pro se et haer[] suis quod naves portantes res ipsius Prioris et succ[] suorum ad portum de Cotum sive fuerint propriae naves ipsius Prioris vel succ[] suorum sive conducticiae et per praedictum Priorem vel succ[] suos conductae quietae sint ab omni praestatione tolneti et exactione pro situ navis Et si praedictae naves res alienas deportaverint non sint quietae a praestatione tolneti debiti et consueti pro illis rebus nisi fuerint alicujus de familia ipsius Prioris vel succ[] suorum qui res ipsas ad utendum et non ad vendendum deportaverint Et similiter idem Petrus concessit pro se et haer[] suis quod idem Prior et succ[] sui de caetero sint quieti ab omnimoda secta Curiae de terra ipsius Prioris quam tenet de feodo ipsius Petri in Lofthus Et idem Petrus concessit pro se et haer[] suis quod nec ipsi nec forestarii ipsorum impedient homines vel canes ipsius Prioris vel succ[] suorum alicubi infra limites territorii sui de Gyseburn salvis eidem Petro et haer[] suis feris suis in illo loco qui vocatur Westwyth Ita tamen quod si canes ipsius Prioris vel succ[] suorum divisas praedicti territorii transierint bestiam sequendo usque in forestam ipsius Petri vel haeredum suorum sive bestias ceperint sive non revocentur ore vel cornu si poterint et si non possint revocari capiantur sine detrimento ipsorum canum et sine dampno et dilatione eis vel hominibus suis eos exigentibus restituantur Et si homines ipsius Prioris vel succ[] suorum persecuti fuerint canes ipsorum in foresta ipsius Petri vel haeredum suorum secundum consuetudinem forestae suae eis emendabitur Concessit etiam idem Petrus pro se et haer[] suis quod ipsi de caetero solvent eidem Priori et succ[] suis et Ecclesiae suae praedictae decimam totius venationis suae quam ipsi capient infra parochias ecclesiarum ipsius Prioris et succ[] suorum Et similiter idem Petrus concessit pro se et haer[] suis quod ipsi de caetero reddent singulis annis praedicto Priori et succ[] suis et Ecclesiae suae praedictae decimas molendinorum suorum in parochiis suis existentium imperp[] ita quod si praedicta molendina dimissa fuerint ad firmam pro denariis idem Prior et succ[] sui habebunt decimam denariorum et si dimissa fuerint ad firmam pro blado vel idem Petrus et haeredes sui illa tenuerint in manibus tunc habebunt decimam partem moliturae praedictorum molendinorum et custodes praedictorum molendinorum in praedictis molendinis pro tempore existentes facient eidem Priori et succ[] suis sacramentum fidelitatis quod fideliter eis solvent praedictas decimas praedictorum molendinorum sicut praedictum est Et praeterea idem Petrus dedit et concessit praedicto Priori et Ecclesiae suae praedictae homagium et totum servitium Johannis de Bernaldby et haeredum suorum de toto tenend quod idem Johannes prius tenuit de praedicto Petro in Bernaldby habend et tenend eidem Priori et succ[] suis et Ecclesiae suae praedictae in pur[am] et perp[etuam] elem[osinam] liberam et quietam ab omni saeculari servitio et exactione imperp[] Et pro hac concessione donatione fine et concordia idem Prior remisit et quietum clamavit de se et succ[] suis et Ecclesia sua praedicta praedicto Petro et haer[] suis omnia dampna quae dicebat se habuisse occasione quod praedictus Petrus non tenuerat finem inter eos prius in eadem Curia factum imperp[] Et haec concordia facta est inter eos salvis eidem Priori et succ[] suis et Ecclesiae suae praedictae et praedicto Petro et haer[] suis omnibus aliis articulis usitatis et non usitatis contentis in omnibus cyrographis prius inter praedictum Priorem et praedecessores suos et praedictum Petrum et antecessores suos confectis imperp[] Et similiter haec concordia facta fuit praesente praedicto Johanne de Bernaldby et cognoscente quod tenuit praedictum tenementum suum in Bernaldby de praedicto Petro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter