utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01130325

Charter
Charter Number: 01130325
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Magister Serlo Archidiaconus Clyvelandae sal in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter Priorem et Conventum Gyseburnae ex una parte et Ricardum de Hotona militem et Umfridum fratrem ejus et homines de Hotona ex altera coram me in Capitulo Clyvelandae mota fuisset quaestio super decimis turbarum quas praedicti Ricardus et Umfridus et praefati homines fodiunt infra limites parochiae de Gyseburne quas praefati Prior et Conventus petebant ab eisdem tanquam spectantes ad matricem Ecclesiam suam de Gyseburne de jure communi Tandem partibus in Capitulo coram me legitime comparentibus fundata intentione aliquo jure se tueri quo immunes esse deberent a dictarum decimarum praestatione ego Serlo prudentium et juris peritorum consilio praelibato decimas omnium turbarum quas praedicti Ricardus et Umfridus et eorum haeredes et homines de Hotona infra limites parochiae de Gyseburne annuatim fodient in posterum praefatis Priori et Can[] auctoritate ordinaria sententialiter adju[di]cavi In cujus rei test praesenti scripto sigillum meum apposui Datum apud Neuton in Cliveland anno gratiae mccxxx septimo Idus Martii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter