utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01130327

Charter
Charter Number: 01130327
Cartulary Title: Cartularium Prioratus de Gyseburne [Guisborough]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1231
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno gratiae mccxxx primo facta est haec compositio et concordia inter Priorem et Conventum de Gyseburne ex una pane et Ricardum de Hotona et Umfridum fratrem ejus ex altera de communa morae de Gyseburne unde contentio fuit inter eos in Curia Domini Regis viz quod idem [prior] et Conventus concesserunt praedictis Ricardo et Umfrido et haer[] suis ad fodiendum turbas et ad eradicandum brueram medietatem vallis de Rivelingdale usque ad Rotandekelde illam scil[icet] medietatem quae est versus occidentem Et de Rutandekelde ex transverso lineariter usque Melegate et inde sicut Melegate ducit ad Parvum Utheneberg et inde usque ad semitam quae est desuper boscum de Hoton usque ad medium vallis de Rivelindale Ita quod nec Prior nec homines de Gyseburne infra dictas divisas turbam vel brueram capient salva eisdem Priori et Conventui et hominibus de Gyseburne communa pasturae ad averia sua infra easdem divisas et salvis ipsis Priori et Conventui decem solidis per annum de praedicto Ricardo et haer[] suis pro aqua de Rutandekelde et toto residuo de Rivelindale tam versus orientem quam versus austrum dicto Priori et successoribus suis et Ecclesiae de Gyseburne quiete imperp[] remanente Concesserunt etiam eisdem Ricardo et Umfrido et haer[] suis communam pasturae ad propria averia de Hotona cum averiis ejusdem Prioris et succ[] suorum et hominum de Gyseburne infra has divisas scil[icet] sicut Rechergate se extendit usque ad Thruhkelde et inde sicut Riggingate descendit in vadum de Rivelindale et inde sicut semita ducit ad Percycros et inde sicut Molecros ducit at Parvum Otheneberg et inde sicut semita se extendit super boscum de Hotona usque ad Rechergate Praedicti vero Ricardus et Umfridus remiserunt et quietum clamaverunt de se et haer[] suis imperp[] dictis Priori et Conventui de Gyseburne omnem communam et totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in praedicta mora de Gyseburne extra praedictas divisas Et insuper concesserunt pro se et haer[] suis dictis Priori et Can[] de Gyseburne communam cum averiis suis ubique extra boscum de Hotona excepta tantum illa mora quae est ex aquilonali parte de la Creste quae se extendit a Parvo Onesberg usque ad Refstanes Hiis testibus Waltero de Percy Roberto de Laysingby Rogero de Esturs Willelmo de Bartona Willelmo de Malteby Thoma de Wiltona Roberto Wausand Willelmo de Thocotes Gregorio de Levingthorp Johanne de Langeberge Roberto Buscel Johanne de Thocotes et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter