utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01151006

Charter 01151006
Charter Number: 01151006
Cartulary Title: The Charters of Duchess Constance of Brittany and Her Family, 1171-1221
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gaufridus Henrici regis filius dux Britannie et comes Richmundie dapifero suo et constabulario suo et camerario suo et omnibus ministris suis et omnibus baronibus suis et omnibus hominibus suis tocius Anglie Francis et Anglis salutem Notum sit omnibus vobis me concessisse et hec carta mea confirmasse Alano Rupho terram illam quam Roberto de Basogis eius fratri dedit et concessit et carta sua confirmavit comes Conanus antecessor meus pro suo servicio scilicet viii libratas terre et vi solidos et viii denarios in Hintun pro servicio dimidii militis Quare volo et precipio quod predictus Alanus et heredes sui habeant et teneant hanc predictam terram de me et heredibus meis in feodo et hereditate in bene et in pace libere et quiete et honorifice integre et plenari in bosco et plano et in agris et pascuis in pratis et aquis in molendinis et stagnis in viis et semitis et in omnibus locis eidem terre pertinentibus cum soc et sac et tol et tem et infangantheof et omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus Testibus hiis Roberto Nannetensis episcopo Guihenoco Venetensis episcopo Radulfo de Filgeriis Willelmo eius fratre Alano de Moletun Herveo filio Hagomari Girone Raginaldo Boterel Guigone Gobione Runellono filio Radulfo Gaufrido de Tileio Guillelmo filio Pagani Almanno de Albineio Willelmo Vigerio Willelmo de Tinteniaco et pluribus aliis apud Redon
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter