utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01160112

Charter
Charter Number: 01160112
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1249
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris sancte Trinitatis et sancti Bartholomei priores London et archidiaconus Westm London diocesis judices a domino papa delegati salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Cuius auctoritate mandati partibus in judicio coram nobis constitutis et cum parti ree a parte actrice in hunc modum esset editum Dicit dominus Robertus Passelewe archidiaconus Lewensis quod abbatissa et conventus de Chateriz injuste detinent decimas provenientes de una terre caruca cum pertinenciis quam habent in Barenton infra limites parochie sue de Barenton unde petit dictam abbatissam compelli integre ad solutionem dictarum decimarum cum damnis et interesse et expensis factis et faciendis ad arbitrium discreti judicis Hec omnia dicit salvo sibi juris beneficio [] Et ad istam editionem in hunc modum extitit contestatum Dicit procurator abbatisse et conventus de Chatriz narrata in editione vera non esse prout narrantur et ideo petita fieri non debere prout petantur tandem cum esset in judicio tam super editione quam super contestatione et litteris papalibus altercatum supposuerunt se partes ordinationi episcopi Eliensis qui in hunc modum inter dictas partes de consensu eorundem ordinavit Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Hugo Dei gracia Eliensis episcopus salutem in Domino n[ov]erit universitas vestra quod cum lis mota fuisset inter dominum Robertum Passelewe archidiaconum Lewensem et moniales de Chatriz super quibusdam decimis in parochia de Barenton nostre diocesis coram judicibus delegatis tandem partes de consensu judicum super petitis ordinationi nostre se submiserunt Nos vero inspectis hinc inde cause meritis et circumstanciis ita duximus ordinandum scilicet quod dictus dominus Robertus nomine ecclesie sue de Barenton recipiet integre omnes decimas garbarum et feni de terris dictarum monialium que sunt in parochia de Barenton sive excolantur propriis manibus sive per manus aliorum Dicte vero moniales retinebunt sibi decimas unius molendini sui in eadem parochia et alias decimas minutas scilicet de nutrimentis animalium et consimilibus Et ut hec nostra ordinatio firma et stabilis imperpetuum perseveret huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat[um] apud Balesham mense aprili anno gracie mccxlix
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter