utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01160163

Charter 01160163
Charter Number: 01160163
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1265
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta ad festum sancti Michaelis anno regni regis Henrici xlix in fine inter dominam Emmam de Someresham abbatissam de Chatriz et eiusdem loci conventus ex una parte et magistrum Willelmum de Fulmere carpentarium ex altera videlicet quod dicte domine dimiserunt dicto Willelmo ad firmam molendinum suum quod vocatur Mepus integre cum omnibus pertinenciis scilicet cum stagno et cum introitu et exitu totius aque provenientis a molendino de Fulmere et cum illa roda terre arabilis eidem pertinente que jacet juxta regale chiminum et cum tota multura curie dictarum dominarum in Foxton[] et cum tota sequela totius homagii sui infra Foxton[] et Schepere sectam ibidem debentis scilicet de Rogero fabro de uxore Werry et de Roberto Haylston[] et de omnibus aliis hominibus suis in dictis villis plus vel minus tenentibus et sectam debentibus ita scilicet plenarie sicut Henricus molendinarius iddem molendinum ad firmam prius tenuit habend et tenend dicto Willelmo carpentario vel cuicumque assignare voluerit exceptis viris religiosis et magnatibus per quos dicte domine exheredari vel elongari a jure suo per decem annos sequentes et integre completos pro quadraginta solidis annuatim ad quatuor terminos solvendis scilicet ad festum sancti Andree quando primam firmam solvere incipiet decem solidis ad Pascha decem solidis ad festum sancti Johannis Baptiste decem solidis ad festum sancti Michaelis decem solidis pro omnibus serviciis et demandis Dicte vero domine cum fuerit necesse invenient dicto Willelmo vel assignatis suis homagium suum totiens ad dictum molendinum mundandum et curandum scilicet stagium molendini quotiens dictus Henricus molendinarius dictum homagium pro eodem negotio habuit Finitis autem dictis decem annis et integre completis recipient dicte domine dictum molendinum ad ultimum festum sancti Michaelis quando ultima firma persolvetur quietum scilicet de eodem predicto quo fuit cum pertinenciis dicto termino principio ita scilicet quod mola superior sit spissitudinis septem unciarum et mola inferior spissitudinis unius uncie Si vero minoris precii fuerit predictus Willelmus vel sui assignati satisfacient dominabus per visum proborum hominum et si precii majoris fuerit dicto modo satisfacient dicte domine dicto Willelmo vel suis assignatis Et idem ordo teneatur de dicto molendino quod totum appreciatur cum omnibus pertinenciis meremii infra terram vel aquam vel extra stantis pro quindecim solidis argenti Ut hec autem conventio fideliter et absque fraude teneatur scriptum domino Willelmo mansurum sigillo conventuali roboratur Scriptum vero conventui mansurum sigillo Willelmi similiter cum fidei sue appositione confirmatur ad majorem []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter