utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01170013

Charter 01170013
Charter Number: 01170013
Cartulary Title: Manorial Records of Cuxham, Oxfordshire: circa 1200-1359
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1241
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta Inter Thomam Grele ex vna parte et Radulfum Cheyndut ex altera de placito moto coram iusticiis domini Regis commorantibus apud Oxon[] de communi pastura Quam dictus Radulfus uendicauit habend in campis et pratis de Pyriton[] per Breue domini Regis videlicet quod dictus Thomas concessit dicto Radulfo quod Post blada et fena asportata habeat duo decim Boues et quatuor equos et decem vaccas cum vno tauro in pratis et campis de Piriton[] usque ad festum sancti Martini Et post festum sancti martini subtrahere debet dicta animalia ne Ibidem habeant introitum nisi de licencia domini Thome Grele excepto vno campo quod iacet Iuxta campum dicti Radulfi de Cukesham cum blada fuerint assportata Et cum fuerint asportata communicare debet in dicto campo cum omnibus supradictis animalibus et decem viginti ouibus Ita quod dicte oues non passcantur alibi in campis de Piriton[] nisi in illo campo set in illo campo usque alias fuerit seminatum Et Pro hac concessione et dimissione facta dicto Radulfo Cheyndut et heredibus suis uel suis asingnatis concessit dictus Radulfus dicto Thome et heredibus suis uel suis asingnatis vt communicent cum animalibus suis propriis in campis et pratis de Cukesham[] Post Blada et fena assportata vsque ad festum sancti Martini Et ne Istud quod ex consensu partium factum est casu aliquo possit infirmari partes predicte huic scripto in modum cirographi confecto fide hinc Inde data singna sua apposuerunt facta fuit hec conuencio anno Regni Regis Henrici filii Regis Iohannis vicesimo quinto coram dominis Willelmo de Ebor[] preposito Beuerl[] Henrico de Bathon[] Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston[] Tunc iusticiis domini Regis Hiis Testibus Petro de Mara Henrico de Scaccario[] Rolando de Eston[] Andrea Blundo Roberto Brand[] Elya de Wytefeld[] petro Olyuer et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter