utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01170016

Charter Number: 01170016
Cartulary Title: Manorial Records of Cuxham, Oxfordshire: circa 1200-1359
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim, Agreement
Date: 1244
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Nouerint vniuersi quod Hec est conuentio facta Inter Stephanum Cheindut ex vna parte et Hedricum Caperun ex altera parte Scilicet quod predictus Hedricus tradidit remisit et quietum Clamauit pro se et heredibus suis vnam dimidiam virgatam terre cum omnibus pertinencijs suis In villa de Cukesham predicto Stephano et heredibus suis Scilicet illam quam predictus Hedricus aliquando tenuit de predicto Stephano et antesessoribus suis Et pro hac remissione concessione et quieta clamancia dabit predictus Stephanus uel heredes sui predicto Hedrico tota vita sua Quinque quarteria frumenti et Septem Bussellos Singulis annis percipienda Ita quod semper Infra Nouem ebdomadas percipiet Integre vnum quarterium frumenti ad curiam de Cukesham et Quinque solidos sterlingorum ad festum Sancti Iohannis Baptiste et Duodecim denarios ad Calciamenta et Duodecim denarios ad Lincol pannos ad predictum terminum et vnam Capam Infra terminum duorum annorum Et preterea concessit predictus Stephanus predicto Hedrico Mesuagium predicte dimidie virgate terre tenend omnibus diebus vite sue sine aliquo Inpedimento uel Seruitio faciendo et post obitum predicti Hedrici predictum Mesuagium remanebit predicto Stephano et heredibus suis Solutum et quietum de dicto Hedrico et Heredibus suis Inperpetuum Predictus uero Stephanus uel heredes sui dabunt predicto Hedrico singulis annis Stipulam trium acrarum ad domos predicti Mesuagij emendendos Et si Ita contigerit quod predictus Stephanus obierit ante dictum hedricum caperun et heredes dicti Stephani conuentionem predictam tenere noluerint Heredes predicti Stephani dabunt predicto hedrico Decem Marcas argenti pro omni conuentione predicta remittenda Hec conuentio facta fuit ad festum Sancti Michaelis anno Regni Regis Henrici vicesimo octavo Et ad Maiorem securitatem et huius conuentionis obseruandam presens Scriptum Sigillis Suis exutraque parte positis confirmatum est Hijs testibus Domino Alano de fernam Domino Roberto Brand[] Domino Elye de Witefeld[] Domino Willelmo de Huntercumbe Domino Hugone pirun Domino Hugone de hoyuile Roberto asselin Willelmo seluein et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter