utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01170020

Charter Number: 01170020
Cartulary Title: Manorial Records of Cuxham, Oxfordshire: circa 1200-1359
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1300
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de la Grene de Cuxham dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Iohanni filio meo et Matillde vxori sue filie Hugonis Frelond[] de Watecomb[] et heredibus eiusdem Iohannis omnia Mesuagia omnes terras et Redditus cum omnibus suis pertinenciis que vnquam habui in villa et in Campis de Cuxham et in Campis de Watlyngton[] et Brotewell[] habend et tenend omnia predicta Mesuagia omnes predictas terras et redditus cum omnibus suis pertinenciis predictis Iohanni et Matillde vxori sue et heredibus eiusdem Iohannis libere bene et in pace imperpetuum de Capitalibus dominis feodi illius per seruicia inde debita et de iure consueta imperpetuum Et ego vero predictus Robertus de la Grene et heredes mei omnia predicta Mesuagia omnes predictas terras et Redditus cum omnibus suis pertinenciis predictis Iohanni et Matillde vxori sue et heredibus eiusdem Iohannis contra omnes gentes Warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hijs Testibus Domino Thoma de Parco Milite Iohanne de Quyntone Roberto de Meleburne Radulpho Ammori Henrico de Pangebourne Willelmo de Hattecomb[] Iohanne de Siresfeld[] et Alijs Data apud Cuxham Die sabati proxima post festum Anunciacionis beate Marie Anno Regni Regis Edwardi vicesimo octauo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter