utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01180194

Charter Number: 01180194
Cartulary Title: Medieval Deeds of Bath and District
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus Marreward concessi et dedi et hac mea presenti carta confirmavi Felicie nate mee ad ipsam consuelendam decem acras et dimidiam terre arabilis in campis de Twiverton scilicet in campo australi unam acram supra la Dune cuius unum capud extenditur super terram marescalli et aliud super terram Joscei de Baiocis et dimidiam acram que se extendit ultra Wudeweye et unam acram que se extendit in longo de Wudeweye et dimidiam acram sub Chelfhull et dimidiam acram sub Cranlemora et acram et dimidiam cum mora annexa que appellatur Putte acra que extenditur in longo de Wudeweye in campo aquilonali sub grava unam acram cuius unum capud extenditur super terram meam et aliud super terram parsone et duas acras quarum unum capud extenditur super terram que vocatur Ellestubb[] et aliud super la Kattehole et dimidiam acram ad caput culture que vocatur Ollebur[] et dimidiam acram apud la Brech et unam acram ex australi parte itineris cuius unum caput extenditur super viam et aliud super terram parsone et dimidiam acram cum mora adiacente Underdich cuius unum capud extenditur super fossatum et aliud super eandem dictam moram habend et tenend cum pascuis et omnibus pertinenciis suis sibi et heredibus suis liberis et legitimis de me et heredibus meis libere et quiete plenarie bene et pacifice in feodo et hereditate imperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipsa et heredes sui liberi et legitimi ad festum Sancti Michaelis vel infra quindenam sequentem dimidiam libram cumini pro omnibus serviciis salvo regali servicio quantum pertinet ad tantum tenementum libere terre eiusdem feodi Ego igitur Galfridus et heredes mei dictam terram cum pascuis et pertinenciis suis dicte Felicie et heredibus suis liberis et legitimis contra omnes homines et feminas warantizabimus et de omnibus sectis curiarum halimodorum hundredorum comitatuum aquietabimus Ut hec itaque mea donacio et concessio perpetue firmitatis robur optineat presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Rogero de Whittuckesmed Ricardo Anelac Johanne Bruton Henrico de la Cleye Rogero de la Cumba Willelmo de la Cumba Johanne Peticriwe Gilberto Cumin et aliis Data anno millesimo ducentesimo quinquagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter