utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01180198

Charter Number: 01180198
Cartulary Title: Medieval Deeds of Bath and District
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1289
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Bause dedi concessi et hac mea presenti carta confirmavi pro me et heredibus meis vel assignatis meis Willelmo Scnel de Bathonia et Alicie uxori sue et eorum heredibus vel assignatis quibuscumque quoddam mesuagium et unam virgatam terre in manerio de Twyverton cum pastura quatuor boum et unius vacce cum averiis meis quod quidem mesuagium cum virgata terre predicta Johannes Edelf quondam de me tenuit habend et tenend dictum mesuagium cum predictis virgata terre et pastura quatuor boum et unius vacce cum averiis meis quocumque loco pascuntur et quacumque hora qualemcumque ingrederint pasturam dictis Willelmo et Alicie uxori sue et eorum heredibus vel assignatis quibuscumque excepto gardino meo de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et consueta libere quiete integre bene et in pace iure hereditario inperpetuum Et quod habeant liberum introitum et exitum cum quatuor bobus et una vacca predictis cito et tarde in pastura predicta sine aliquali calumpnia vel contradiccione mei vel heredum meorum sive assignatorum meorum inperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel assignatis meis unam libriam cymini in festo Sancti Michaelis pro omnibus consuetudinibus serviciis secularibus exaccionibus et demandis salvis sectis curie mee et sectis legalis hundredi de Weluwe bis per annum et servicio regali quantum pertinet ad tantum liberum tenementum Pro hac autem donacione concessione et presentis carte mee confirmacione dedit michi dictus Willelmus triginta quinque marcas argenti pre manibus et unum equum de precio trium marcarum Et ego vero dictus Thomas et heredes mei vel assignati mei dictum mesuagium cum predictis virgata terre et pastura predictorum quatuor boum et unius vacce cum averiis meis et omnibus aliis pertinenciis suis dictis Willelmo et Alicie uxori sue et eorum heredibus vel assignatis quibuscumque contra omnes homines et feminas warentizabimus defendemus et acquietabimus inperpetuum per predictum servicium Et ut hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Rogero filio Walteri de Sokwik Johanne Marleward de Twyverton Willelmo de Sancto Laudo de la Beruwe Johanne de Wyttockesmede Symone Ganard Willelmo Becket Thoma Sweyn Ada Fullone Ricardo Tabernario Johanne de Scyrburn Johanne le Venur Johanne de Wik clerico et aliis Data apud Twyverton die Jovis proxima post festum Sancti Michaelis anno regni regis Edwardi xvij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter