utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01190069

Charter
Charter Number: 01190069
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus de Hereford constabularius regis filius Mylonis comitis omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Hoc modo filii patribus in hereditate jure succedunt quando eorum elemosinas in quantum possunt manutenent et augent Inde est quod antecessorum meorum Walteri constabularii avi mei et Mylonis comitis patris mei et Rogeri comitis fratris mei donationes quas dederunt ecclesie de Lanth et canonicis presentis carte attestatione confirmo Hec autem sunt ecclesia de Burchull cum omnibus beneficiis ad eam pertinentibus ecclesia de Bertona juxta Wynton cum dimidia hyda terre et omnibus decimis ad eam pertinentibus Item Hyda de Glouc sub castello libera penitus ab omni servitio pratum quod dicitur Castelmed decima feni de prato de Presteham decima piscium vivarii et molendini de Quedesley De donatione vero militum suorum de Willelmo de Mara ij acre prati de Roberto filio Jordani ij acre prati Item de dono ipsius manerium de Heyhamstude liberum et quietum penitus ab omnimodo servitio et consuetudine cum omnibus appendiciis ejus in terra in pratis in aqua in locis piscalibus Preterea medietas piscarie de Hersepol cum altera medietate que pertinet ad manerium de Heyhamstude Item pratum de Elmora quod Rogerus de Toch extocaverat de grava Porro hec sunt que similiter concessit pater meus et scripto confirmavit prefate ecclesie et canonicis Lanth ex elemosinis antecessorum suorum ecclesia sancti Audoeni et due prebende que ad eam pertinent cum omnibus ad eandem [ecclesiam] et [ad] prebendas pertinentibus in capellis in oblationibus in parrochiis in terris in decimis in pratis omnibus scilicet beneficiis quibus antecessores ejus prefatam ecclesiam dotaverunt et prebendas instituerunt de quibus ne ambiguitas foret in posterum singulas partes statuit propriis nominibus annotari scilicet capella sancte Kyneburge et tota parrochia terre sue infra portam de Suth et tota parrochia que est extra eandem portam et tota terra quam Rogerus de Toch et Ricardus capellani tunc tenebant infra eandem portam et extra de piscaria juxta castellum decima tota capella de Heyhamstude cum omnibus decimis villanorum in omnibus capella de Quedesleys cum tota decima domini in omnibus et omnibus decimis villanorum et terrula quadam ad colligendam decimam capella de Elmora cum tota decima domini in omnibus et omnibus decimis villanorum et terrula quadam ad colligendam decimam de Caldicota due partes decime in omnibus de Ullingewyca due partes in blado de Hersefeld due partes decime in omnibus de Wadona tota de curia de curia de Broctrop tota in omnibus et omnium villanorum cum terrula ad colligendam decimam de curia Langeford tota de curia Sutham tota in omnibus cum terrula ad colligendam decimam de Hyda Glouc tota in omnibus de Berninton due partes de curia in omnibus de Colesburna Sampsonis due partes due partes Helye le Holt de Colesburna de curia Cerney due partes de Culcreton tota ecclesia de Toch cum una virgata terre que fuit Odonis sicut Gillebertus de Sancto Georgio et domina Joeta eam dederunt in dedicatione ejusdem ecclesie et cum ceteris pertinentibus de Locherige tota de curia Chireton medietas totius decime de Suthgrave Restoldi tota decima quatuor acre prati in prato quod dicitur militum Hec autem sunt que prefatis elemosinis addidit pater meus in augmentum prebende quam Rogerus de Toch tenebat terra que fuit Sawyni pistoris ad amplificandum cimiterium sancti Audoeni terra que fuit Guncelini terra juxta Sabrinam terra ubi stat grancea ipsius Rogeri que fuit de Hyda terra que fuit Redmeri Brachiatoris que est in curtillo ipsius Rogeri decima vini de Bruerna ex dono Waited constabularii avi mei medietas Berninton cum ecclesia ex dono Milonis comitis patris mei medietas alia ad procurationem xiij leprosorum Ego autem addidi predictis elemosinis antecessorum meorum ecclesie de Lanth Elvintonam cum omnibus pertinentiis suis liberam et quietam ab omni servitio et unam virgatam terre de Suthgrave cum villano nomine Lefwyno qui eam tenebat sicut Alanus filius Mayn eis eam dedit et de feodo de Chilteham exartum de Acle sicut Radulfus Buttelarius eis illud donavit et exarta de Heperley sicut Ricardus eis ea donavit Dedi quoque eisdem fratribus meis me ipsum vel in vita mea convertendum vel in fine sepeliendum Concedo quoque et presenti carta confirmo quod milites mei [eisdem] donare voluerint de feodo meo pro salute mea et redemptione animarum suarum Hec omnia sicut prefatus sum concedo et presenti scripto confirmo ecclesie sancte Marie et canonicis Lanth in perpetuam elemosinam et ab amicis meis omnibus intemerata constituo conservanda Testes Henricus et Mathiel fratres mei Badero de Monemuta Osbertus filius Hugonis [Walterus de Cliford Milo de Crusiliis Henricus de Kilpeec Osbertus de Westbir Rogerus de Burchille Radulfus Avenel Philippus Alis Ricardus de Veim et Radulfus frater ejus Oliverus de Merlemund Walterus de Hesselei Theodericus Walterus Blundus Willelmus Trahivet Avenellus cocus Wimundus camerarius Ricardus de Hederle Robertas et Wimundus fratres ejus]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter