Charter Document - 01190073
Charter Number: 01190073
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1160
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1160
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Walterus de Hereford constabularius regis omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Notum omnibus fieri volo quod concessi et dedi ecclesie de Lanthon in perpetuam elemosinam Elventonam cum omnibus pertinentiis suis liberam et quietam ab omni servitio Concessi quoque eidem ecclesie et presenti carta confirmo terram de Sudgrava cum villano super eandem terram manente sicut Alanus filius Mayn eis eam dedit et de feodo de Chilteham exartum de Hederley cum exarto viij acrarum de Acle sicut Ricardus eis ea dedit et exartum de Acle sicut Radulfus Butellarius eis illud donavit Concedo quoque eis donationes quas milites mei eis donare voluerint de feodo meo pro salute mea et redemptione animarum suarum Volo itaque et concedo ut possideant hec omnia libere et quiete sicut decet ecclesiam Dei oblationes fidelium pacifice et tranquille possidere Test[es] Henricus et Math fratres mei Badero de Munem Osb[ertus] filius Hugonis [Walterus de Clif Milo de Crusiliis Henricus de Kilpeec Osbertus de Westbire Rogerus de Burchille Radulfus Avenel Philippus Alis Ricardus de Veim et Radulfus frater ejus Oliverus de Merlemund Walterus de Hesselei Theodericus Walterus Blundus Willelmus Trahivet Avenellus cocus Wimundus camerarius Ricardus de Herdle Robertus et Wimundus fratres ejus]