utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01190091

Charter
Charter Number: 01190091
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Margareta de Boun pro salute anime mee et Humfridi filii mei et filie mee Matildis et pro animabus patris mei et matris mee et domini ac mariti mei Humfridi de Boun et fratrum meorum et sororum mearum et filiorum meorum Ricardi et Milonis et pro animabus omnium parentum meorum do et presenti carta confirmo in perpetuam elemosinam ecclesie Lanth dimidiam hydam terre in Sutham de meo dominio liberam et quietam ab omni servitio Confirmo etiam omnes donationes quas predecessores mei dederunt eidem ecclesie tam in fundis quam in ecclesiis cum omnibus libertatibus ad eas pertinentibus et nominatim piscariam sub castello Glouc et pratum de Presteham et quicquid juris fratres mei Henricus et Mael in ecclesiis de Caldicote et de Herse habuerunt et prefate ecclesie dederunt Hoc et ego eidem ecclesie concedo et presenti carta confirmo Reddo etiam ecclesie virgultum sub castello quod Mael frater meus prefate ecclesie dedit Reddo eidem ecclesie et illam virgatam terre in Quedesley liberam et quietam ab omni servitio quam Willelmus Brito dedit ecclesie de Quedesley quam tenet Avenel cocus salvo vadimonio meo cum Willelmo de Nevilla sex [annis] post mclxv Dominice incarnationis annum Hiis t[estibus] Ricardo de Vehim tunc dapifero magistro Ricardo de Inglesham Humfrido capellano [Rogero capellano de Sancto Audoeno Osberto clerico Matilde filia mea Johanna vicecomitissa Gloec Waltero Pipard constabulario Ricardo de Blechedona Elia de Cokerel Philippo filio Ernulfi Hardewino de Biseleia Alexandro pincerna Petro de Tiwa Rogero filio Alani Rogero de Hatford]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter