utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01190095

Charter
Charter Number: 01190095
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Margareta de Boun omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Notum sit vobis quod ego assensu Humfridi filii mei et heredis pro salute domini mei Henrici regis secundi et pro animabus patris mei et matris mee et Humfridi domini mei fratrum et sororum nostrarum omniumque parentum nostrorum defunctorum et pro salute mea et Humfridi filii mei et Margarete uxoris sue et Henrici filii sui et Matildis filie mee omniumque filiorum filiarum heredumque nostrorum dedi Deo et ecclesie sancte Dei genitricis genitricis Marie sanctique Johannis Baptiste de Lanth et presenti carta confirmo in perpetuam elemosinam totam terram meam de Quedeleg cum omnibus pertinentiis suis liberam et quietam ab omni terreno servitio et exactione ita integre et libere sicut unquam illam melius tenuerunt ante[ce]ssores mei Walterus videlicet constabularius avus meus et Myloc comes pater meus Hoc feci etiam ut a periculo liberarem animas fratrum meorum qui affidaverunt quando successerunt in hereditatem patrum nostrorum se daturos centum solidatas terre ecclesie Lanth pro anima matris nostre Sibille et decem libratas quas dedit eidem ecclesie Walterus frater meus et carta sua confirmavit pro salute domini nostri regis Henrici et nostra sicut ejusdem Walteri carta testatur quam ipse fecit Jerosolimis in presentia fratrum de Templo et multorum ex hominibus suis qui ibi aderant T[estibus] Rogero Wygorn episcopo Henrico archidiacono [Exoniense magistro Ricardo de Inglesham et aliis]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter