utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01190097

Charter Number: 01190097
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1174 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Margareta de Boun omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem Sciant omnes quod ego assensu filii mei Humfridi de Boun constabularii regis dedi ecclesie de Ferley unam virgatam terre in Cerney in perpetuum possidendam cum ipso villano qui eam in presentiarum tenet scilicet Seward Tele et quatuor acras prati in Treia Hoc autem feci pro compositione pacis et querela in perpetuum delenda quam h[ab]uerunte monachi ecclesie de Farley adversus canonicos de Lanth de ecclesia de Chyriton Domnus ergo Johannes prior prefate ecclesie de Ferl in presentia filii mei H[umfridi] constabularii regis per hanc compositionem refutavit quicquid juris ecclesia sua habere clamabat in ecclesia de Chyritone ex donatione Humfridi de Boun mariti mei Volo ergo et precipio ut ipsi habeant in perpetuum predictam terram liberam et quietam ab omni terreno servitio meo et successorum meorum T[estibus] domino Humfrido de Boun Willelmo de Breuse [Willelmo filio Stephani et aliis]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter