utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01190098

Charter
Charter Number: 01190098
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Margaret de Boun omnibus amicis et hominibus suis salutem Sciatis me dedisse et concessisse Philippo monacho in feodo et hereditate pro homagio et servitio suo quod fecit fratribus meis et michi dimidiam hydam terre in Bardesleya scilicet virgatam terre que fuit Wlurici Palmeri et dimidiam virgatam terre que fuit Elurici filii Edridi et dimidiam virgatam scilicet terram que fuit Tyulfi filii Seward et acras septem de dominio in utroque campo sibi et heredibus suis tenendam de me et heredibus meis liberam et quietam reddendo inde annuatim pro omni servitio unam libram piperis Hec autem donatio mea facta est presente et assensum prebente Humfrido de Boun filio meo domini regis constabulario qui et ipse hanc donationem ratam habuit et ejusdem Philippi homagium recepit Ut autem hec donatio mea libera et inconcussa permaneat presenti carta et sigilli mei inpressione roboravi Hiis t[estibus] Henrico de Oli Rothberto fratre ejus [Waltero de Esselewrda] Olivero de la Mare [Hugone Petit et multis aliis]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter