utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01190113

Charter
Charter Number: 01190113
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Margareta de Boun salutem Sciatis me dedisse Deo et ecclesie de Lanth et canonicis ibidem Deo servientibus apud Sutham totam terram quam Rothbertus Franceis tenuit excepto mesuagio suo solo et totam terram Roberti de la Mere cum ipso Roberto et progenie sua et mesuagio suo et totam terram que de feodo meo est sicut extenditur a domo predicti Roberti juxta boscum de Sutham ex parte versus Prestebur Hanc terram donavi eis in puram et perpetuam elemosinam pro escambio terre sue de Blakemera quam Rogerus de Hayford donaverat eis in elemosinam que annuatim reddebat eis x solidos et i denarium Quam Blakemere donaveram Rogero de Haiford pro servitio suo et postea tempore Thome de Haiford qui jure hereditario successit fratri suo resumpsi eandem Blakemere cum terra predictorum canonicorum et pro voluntate domini regis donavi eam cum nepte mea filia Humfridi filii mei Juhello de Meduana Quare volo et firmiter precipio quod predicti canonici habeant et teneant prenominatam terram quam eis in escambium dedi sicut puram elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et consuetudine et exactione Hiis testibus Waltero de Esseley Hugone Parvo Alexandro pincerna Rogero filio Alani [Hunfrido capellano et aliis]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter