utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01190123

Charter
Charter Number: 01190123
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Margareta de Boh omnibus hominibus suis Francis Anglicis et Walensibus salutem Sciatis me dedisse et concessisse Ade de Lewes et heredibus suis duas partes unius acre terre lucrate que jacet ad capud prati de Dittaham et duas partes Hamme ad capud acre usque ad aquam tenendas de me et heredibus meis libere et quiete et honorifice pro homagio suo et pro custodia prati Et invenire debet viam ad ducendum fenum per terram suam reddendo annuatim unam libram piperis vel sex denarios pro omni servitio Et si ita contigerit quod predictum pratum bene custoditum non fuerit predictus Adam totum dampnum prati restituet Et ut hec donatio et concessio rata et inconcussa permaneat sigilli mei munimine hanc presentem cartam confirmo Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter