utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01210133

Charter
Charter Number: 01210133
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1284
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto ad Pentecosten facta fuit haec convencio inter Dominum Ricardum Priorem de Finchall et monachos ejusdem loci ex una parte et Jordanum de Claxtona ex altera videlicet quod dicti Prior et monachi concesserunt et ad firmam dimiserunt predicto Jordano magnam domum suam in Ballio Dunelm[] cum curtillagio ad dictam domum pertinente quam quidem domum Johannes Hansard dedit Prioratui de Finchall una cum domo et curtillagio quam Willielmus Pultar[] tenuit de predictis Priore et monachis habend et tenend dicto Jordano et heredibus suis de Priore et monachis de Finchall usque ad terminum triginta annorum sequencium libere quiete pacifice et solute Reddendo inde annuatim predictis Priori et monachis de Finchall decem et octo solidos sterlingorum scilicet medietatem ad festum Sancti Martini in hieme et aliam medietatem ad Pentecosten pro omni alio servicio consuetudine auxilio exactione et demanda salvis domino Priori de Finchall et domino Johanni Hansard et heredibus suis hospicio quociens ibidem hospitari voluerint Dictus vero Prior et monachi de Finchall dictas domos cum curtillagiis et cum omnibus pertinentiis suis predicto Jordano et heredibus suis usque ad finem triginta annorum plenarie completorum pro predicta firma contra omnes homines warantizabunt et defendent Quas quidem domos dicti Jordanus et heredes sui propriis sumptibus usque ad finem predicti termini sustentabunt et in statu eodem vel meliori quo eas receperunt in fine termini dimittent et tot domos quot invenerunt sustentabunt Et si dicti Jordanus vel heredes sui infra terminum predictum aliquod novum edificaverint in fine termini libere et sine alicujus contradictione illud asportabunt nisi Prior de Finchall qui pro tempore fuerit per visum virororum legalium dictis Jordano et heredibus suis pro hoc satisfecerit Si vero predictus Jordanus vel heredes sui predictas domos modo predicto non sustentaverint nec predictam firmam predictis terminis rite et debito modo non persolverint tunc licebit Priori de Finchall qui pro tempore fuerit libere et sine alicujus contradictione predictas domos ingredi et inde comodum suum facere In cujus rei testimonium predicti Prior de Finchall et Jordanus de Claxtona presentibus scriptis sigilla s[] mutuo apposuerunt Hiis testibus Johanne de Maltona Willielmo de Kellau Petro del Crok Johanne Polmodol Roberto de Querindon Hugone fratre ejus Johanne Bille et multis aliis Notandum autem quod invenit magnam aulam cum camera tres soldas ante hostium aulae domum pultar[] quae vocatur insethus cum una magna camera se extendente versus scutilagium et una cloaca unum solarium et unum cellar[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter