utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01210181

Charter
Charter Number: 01210181
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Remission
Date: 1241
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
W[] Dei gratia Ebor[] Archiepiscopus Angliae Primas dilectis in Christo filiis universis tam clericis quam laicis per Episcopatum Dunelmensem constitutis salutem gratiam et benedictionem Si participes gloriae Sanctorum fieri cupimus ad eorum honores devotos nos exhibere debemus ut quorum sanctitatem veneramur in terris eorum suffragiis gloriemur in celis Cum igitur delecti in Christo filii Prior et monachi de Finchal quandam ecclesiam apud Finchal in honore Sancti Godrici laudabiliter fabricare proponant ad cujus constructionem consummandam vestra sunt beneficia necessario requirenda universitatem vestram hortamur in Domino quatinus ob reverentiam et honorem ejusdem Sancti nunciis eorum qui Sede Dunelmensi vacante venerint vestras elemosinas petituri velitis aliqua caritatis subsidia misericorditer erogare ut per haec et alia bona quae feceritis eterna possitis gaudia promereri Nos autem de misericordia Dei et beatae Mariae omniumque Sanctorum meritis confidentes omnibus qui fabricae predictae ecclesiae de bonis sibi a Deo collatis aliquid pie contulerint si de peccatis suis vere contriti fuerint et confessi triginta dies de injuncta sibi penitentia relaxamus Data apud Middelham tercio Idus Januarii Pontificatus nostri anno vicesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter