utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01210186

Charter
Charter Number: 01210186
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Frater Th[] miseracione Divina Eathunensis Episcopus eternam in Domino salutem gratiam et benedictionem Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire Cum igitur ad sustentacionem fabricae ecclesiae de Finchal propriae non suppetant facultates universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis a Deo vobis collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per haec bona et alia quae Domino inspirante feceritis ad eterna gaudia pervenire possitis Nos vero de Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli auctoritate confisi omnibus vere confessis et contritis praedictae ecclesiae benefacientibus viginti dies de injuncta penitentia relaxamus Data apud Finchal anno Domini mccxl sexto Nonarum Aprilis quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter