utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01210191

Charter
Charter Number: 01210191
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1254 - 1255
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Dunelmensis Episcopus salutem in Domino Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Jesu Christi prout gessimus in corpore sive bonum fuerit sive malum recepturi oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam sempiternam Cum igitur ad fabricam ecclesiae Beatae Johannis Baptistae et Beati Godrici de Fynchall propriae facultates non suppetant universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia dictae fabricae erogetis ut vos per haec bona et alia quae feceritis inspirante Domino ad eterna possitis gaudia pervenire Nos autem de misericordia Dei confisi et auctoritate Apostolorum Petri et Pauli nobis commissa omnibus confessis et vere penitentibus qui ad fabricam predictae ecclesiae aliquid de bonis suis pie contulerint quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Omnes igitur Indulgentias a quibuscunque Episcopis predictae fabricae sive dedicationi altarium in predicta ecclesia seu alio justo modo caritatis intuitu misericorditer et rite concessas ratas et gratas habentes et inperpetuam duraturas auctoritate nostra pontificali confirmamus Quarum autem Indulgentiarum numerum et nomina Episcoporum ad majorem securitatem propriis vocabulis presentibus duximus inserere Videlicet a domino w[] Ebor[] Archiepiscopo triginta dies a domino d[] Episcopo Sancti Andreae viginti dies a domino Abell[] Episcopo loci predicti xl dies a domino w[] Glasguensi Episcopo viginti dies a domino p[] Episcopo Aberdon[] xl dies a domino Ricardo Dumkeldensi Episcopo xl dies a domino Aubyno Brycyensi Episcopo xl dies a domino Th[] Egdun[] Episcopo viginti dies a domino g[] Episcopo Candidae Casae xl dies item ab eodem in dedicatione trium altarium xl dies insuper ab eodem in Peregrinacione ibidem die Sancti Johannis Baptistae et in octabis ejusdem xl dies Data apud Middelham per manum nostram ij nonis Marcii anno gratiae millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto qui fuit Pontificatus nostri annus sextus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter