utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01210203

Charter
Charter Number: 01210203
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1277
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sanctae matris ecclesiae filiis ad quorum noticiam presentes litterae pervenerint Walterus miseracione Divina ecclesiae Roffensis minister humilis salutem in Domino Loca Sanctorum omnium pia et prompta devocione sunt a Christi fidelibus veneranda ut cum Dei honoramus amicos ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis vendicantes quodam modo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent eorum mereamur intercessionibus optinere Nos itaque de Dei Omnipotentis misericordia et gloriosae Virginis Mariae genetricis ejusdem specialis post Deum protectricis nostrae ac beatorum Petri et Pauli necnon et beati Andreae Apostoli patroni nostri suffragiis confisi omnibus ve[] [] [con]fessis et contritis parochianis nostris et aliis quorum Diocesani hanc nostram Indulgenciam approbav[] [] [lum]inari ante altare beatae Virginis Mariae in ecclesia beati Johannis Baptistae apud Fynkhale de novo constructum aliquas elemosinas de bonis sibi a Deo collatis pie contulerint transmiserint aut legaverint vel qui ibidem causa devocionis sive oracionis acceserint viginti dies de injuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Data apud Middelham xiij kalend Octobris anno Gratiae mcclxx septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter