utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01230129

Charter Number: 01230129
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1300
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum in octabis sancti Hillarii anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo octauo coram Iohanne de Metyngham et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Radulfum de Sancto Laurencio et Beatricem vxorem querentes et Henricum filium Henrici filii Henrici de Apeudrefelde deforciantem de vno mesuagio vna carucata terre triginta et duabus acris prati viginti acris bosci et tresdecim solidatis et quatuor denaratis redditus cum pertinenciis in Hopylond Westbere Chistelet et Sturr[] vnde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Radulfus et Beatrix recognouerunt predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius Henrici Et pro hac recognicione fine et concordia idem Henricus concessit predictis Radulfo et Beatrici predicta tenementa cum pertinenciis habend et tenend eisdem Radulfo et Beatrici et heredibus quos idem Radulfus de corpore ipsius Beatricis procreauerit de predicto Henrico et heredibus suis imperpetuum Reddendo inde per annum vnam rosam ad festum Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste pro omni seruicio consuetudine et exaccione ad predictum Henricum et heredes suos pertinente et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Henrico et heredibus suis omnia alia seruicia que ad illa tenementa pertinent Et predictus Henricus et heredes sui warrantizabunt eisdem Radulfo et Beatrici et heredibus suis predictis predicta tenementa cum pertinenciis per predicta seruicia contra omnes homines imperpetuum Et si contingat quod predictus Radulfus obierit sine herede de corpore ipsius Beatricis procreato tunc post decessum vtriusque ipsorum Radulfi et Beatricis predicta tenementa cum pertinenciis integre reuertentur ad predictum Henricum et heredes suos quiete de aliis heredibus vtriusque ipsorum Radulfi et Beatricis tenend de capitalibus dominis feodi illius per seruicia que ad illa tenementa pertinent imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter