Charter Document - 01230320
Charter Number: 01230320
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1284
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1284
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis sancti Martini anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xij coram Thoma de Weilonde Iohanne de Louetot Rogero de Leycestria Willelmo de Brumton[] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Radulfum de Sandwico querentem et Iohannem Payable et Iohannam vxorem eius impedientes de manerio de Westgate cum pertinenciis vnde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit predictum manerium cum pertinenciis esse ius ipsius Iohanne Et pro hac recognicione fine et concordia iidem Iohannes et Iohanna concesserunt predictum manerium cum pertinenciis eidem Radulfo habend et tenend eidem Radulfo de predictis Iohanne et Iohanna et heredibus ipsius Iohanne tota vita ipsius Radulfi Reddendo inde per annum decem libras argenti ad duos terminus scilicet medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine et exaccione ad predictos Iohannem et Iohannam et heredes ipsius Iohanne pertinente et faciendo rode capitalibus dominis feodi illius pro predictis Iohanne et Iohanna et heredibus ipsius Iohanne omnia alia seruicia que ad illud manerium pertinent Et predicti Iohannes et Iohanna et heredes ipsius Iohanne warantizabunt predicto Radulfo predictum manerium cum pertinenciis per predictum seruicium contra omnes homines tota vita ipsius Radulfi Et post decessum ipsius Radulfi predictum manerium cum pertinenciis integre reuertetur ad predictos Iohannem et Iohannam et heredes ipsius Iohanne quietum de heredibus Radulfi tenend de capitalibus dominis feodi illius per seruicia que ad illud manerium pertinent imperpetuum