utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01250431

Charter Number: 01250431
Cartulary Title: Documents Illustrative of the Social and Economic History of the Danelaw [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walter dei gratia Lincolniensis episcopus uniuersis sancte dei ecclesie fidelibus salutem Equum est ac rationabile ea que diuinis sunt canonice mancipata seruitiis ecclesiastico priuilegio confirmari Inde est quod nos iustis postulationibus dilecti filii nostri Eadwardi abbatis et canonicorum regularium ecclesie de Osoluestona quos religionis nomen commendat attentius annuentes eis in elemosinam perpetuam concedimus et presentis scripti munimine confirmamus videlicet ecclesiam de Nordwiema cum omnibus pertinentiis suis et ecclesiam de Tichenchote cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam quoque de Burgo cum omnibus pertinentiis suis Has igitur ecclesias et omnes alias possessiones que in nostra diocesi continentur ad prefatam ecclesiam pertinentes sub dei et domini nostri Ihesu Christi et nostra protectione suscipimus episcopali auctoritate precipientes ut quecunque bona predicti canonici in presentiarum iuste possident uel in futurum adipisci poterunt rata et inconcussa permaneant Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter