utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01259286

Charter
Charter Number: 01259286
Cartulary Title: Documents Illustrative of the Social and Economic History of the Danelaw [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1177
Date Type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum dei uenerabili fratri Cantuariensi archiepiscopo apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem Ex litteris dilectorum filiorum nostrorum abbatis Rieuallis et prioris de Bridlintona nobis transmissis euidenter accepimus quod cum causam que inter abbatem de Neuhus et abbatissam et moniales de Elnestowa super ecclesia Sancti Petri de Haltona diutius est agitata de mandato nostro suscepissent diffiniendam post diligentiorem inquisitionem rei ueritate cognita scilicet quod canonici eandem ecclesiam ad presentationem dominorum fundi episcopali auctoritate canonica institutione adepti fuissent et quod ita ab antiquioribus et honestioribus uiris comprouincialibus iuramento prestito iuratum est sed et coram eo qui uices archidiaconatus gerebat in comprouinciali capitulo testificatum est quod a quadraginta annis et amplius moniales nunquam eandem ecclesiam possedissent ordine iudiciario terminarunt Quia ergo causas concordia uel iudicio terminatas non decet in recidiue contentionis scrupulum reuocari fraternitati tue per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus prescriptam ecclesiam de Haltona que eisdem canonicis de Neuhus cum omnibus pertinentiis suis est assignata de cetero inconcusse possidendam decernas et quiete facias et pacifice possidere Quod si forte predicte moniales contra sententiam quam predicti iudices quibus causam ipsam commiseramus pro canonicis promulgarunt uenire temptauerint fraternitati tue firmiter iniungimus quatinus omni occasione et appellatione cessante perpetuum silentium prenominatis monialibus super eadem ecclesia apostolica auctoritate imponas nullis impedientibus litteris a nobis super hoc impetratis uel impetrandis Ita quidem ut sinceritatem sollicitudinis et obedientie tue debeamus non inmerito commendare uerum quoniam predicti canonici non modicum importunis molestiis predictarum monialium possent grauari et sui iuris dispendium sustinere fraternitati tue per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus suffraganeis tuis iniungas ut si forte captata absentia tua memorate moniales aliquando per subreptionem aliquam prelibatos canonicos molestare aut grauare presumpserint excessum illum digna studeant seueritate punire ut ceteri timeant similia perpetrare Datum Venetiis in Riuoalto x k[] Iunii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter