utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01270345

Charter
Charter Number: 01270345
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Azonis universis sancte ecclesie fidelibus ad quos hec carta pervenerit salutem Sciatis quod ego pro salute anime mee et patris et matris mee et aliorum antecessorum meorum et fratrum et heredum meorum dedi et concessi ecclesie Sancti Augustini de Bristoll[] et canonicis ejusdem loci unam virgatam terre de mea hereditate scilicet illam virgatam quam habui apud Westonam totam inperpetuam liberam puram elemosinam Ut predicti canonici illam virgatam habeant et teneant inperpetuum sicut puram elemosinam sine omni exactione consuetudine et seculari servicio quod heredibus meis vel alicui alii inde faciant t[estibus]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter