utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01309191

Charter 01309191
Charter Number: 01309191
Cartulary Title: The Cartulary of Darley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1249
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Memorandum quod cum esset controuersia inter h[enricum] decanum et capitulum Linc[] ecclesie ex una parte et dominum w[alterum] abbatem et conuentum de Derl[] ex altera super decimis tam maioribus quam minoribus de terra quam idem abbas et conuentus habent de dono Vincentii quondam capellani de Wirk[] et de v acris quas habent de dono domini w[illelmi] comitis de Ferr[] in parochia de Wirk[] prouenientibus amicabiliter inter ipsos sic conuenit Videlicet quod idem abbas et conuentus ac ipsorum successores quamdiu dictam terram tenuerint et propriis sumptibus excoluerint pro bono pacis pro lana centenarii ouium cuiuscumque generis iij solidos et pro centenario agnorum iij solidos item pro qualibet uacca cum uitulo denarium quolibet anno infra octabas sancte Trinitatis ecclesie de Wirk[] bona fide persoluent et si quando minus quam c oues uel quam c agnos habuerint minus soluant habito super hoc moderamine proporcionali agnis in numero ouium computatis et equo Ita tamen quod in appositione uel in amocione ouium eorundem obseruatur consuetudo archidiaconatus Derb[] Pro aliis uero minutis decimis omnibus ratione predicte terre a predicto abbate et eius conuentu soluendis infra predictum terminum xii denarios annuatim prestabunt remissa tamen absolute dictis abbati et conuentui decima curtilagii saluis etiam dicto decano et ipsius successoribus decimis omnibus garbarum et feni et molendinorum Seruientes uero seculares ac conductitii sepedictorum abbatis et conuentus eiusdem terre sacramenta in prefata ecclesia de Wirk[] percipient et omnimodas decimas oblationes et obuentiones sicuti alii stipendiarii de parochia eidem persoluent Si autem dictam terram uel aliquam ipsius partem aliis tradiderint excolendam ipsi tenentes sicuti alii parochiani omnimodas decimas et oblationes dicte ecclesie de Wirk[] debitas cum omni integritate persoluent Et si contingerit quod dicti abbas et conuentus aliquo anno citra predictum terminum in memorate pecunie solutione cessauerint licitum sit decano Linc[] qui pro tempore fuerit ipsos admonitione premissa ad plenariam ipsius solutionem per censuram ecclesiasticam compellere non obstante aliquo ipsorum priuilegio a sede apostolica eis concesso si quod habeant quod suspendi non ualeant uel excommunicari Et ut predicta rata permaneant [] Testibus [] Datum apud Linc[] die mercurii proxima post assumptionem beate virginis anno domini mccxl nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter