utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01310038

Charter
Charter Number: 01310038
Cartulary Title: The Cartulary of the Treasurer of York Minster and Related Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1224
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris r[] decanus et capitulum Ebor[] salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum causa que vertebatur inter dilectos fratres nostros et canonicos w[] thesaurarium Ebor[acensem] ex una parte et magistrum i[] Romanum ex altera super minutis decimis de dominico domini Ebor[acensis] apud Rypon[] scilicet agnorum lane casei butiri coram nobis mota fuisset anno incarnationis domini m ducentesimo vicesimo quarto ita convenit inter ipsos quod quicquid a decano et canonicis residentibus super ipso negotio statueretur infra festum apostolorum Petri et Pauli firmum esset et stabile et utraque pars illud appellatione remota admitteret et inviolabiliter observaret et utraque pars hoc bona fide promisit sub pena x marcarum alteri solvendarum si forte alter illorum contra sententiam venire presumeret sententia ipsa nichilominus rata manente Constitutis itaque partibus in presentia nostra magister i[] proposuit quod predictus thesaurarius minutas decimas scilicet lane et agnorum casei et butiri omnium domini archiepiscopi Ebor[acensis] que pascuntur in pastura de Gluyerum de Stubewse et Conmedune et Suttune que sunt in parochia sua de Ripun[] pro portione temporis ad ipsum pertinentes contra iusticiam detinet et eidem reddere contradicit in temptando petitorium et dicendo se tali occasione dampnificaturum in summam x marcarum Ad quod exadverso fuit responsum quod predictus magister i[] predictas decimas petere non potuit quia nec ipse nec aliquis predecessorum suorum unquam decimas ipsas habuit et quod antiqua consuetudo in partibus Rypun[] hactenus est observata et optenta tempore eiusdem thesaurarii et predecessorum suorum et tempore predicti i[] et predecessorum suorum quod thesauraria Ebor[acensis] predictas decimas percepit Ipse etiam in tempore suo ipsas ratione thesaurarie sue pacifice usque ad contradictionem magistri i[] de novo factam percepit et predecessores sui a longe retro temporibus perceperunt Lite igitur sic coram nobis decano et canonicis residentibus legitime contestata testes ex utraque parte admisimus et super propositis diligenter examinavimus et dicta eorum pupplicavimus Copiam dictorum eis fecimus Partes ad disputandum audivimus A partibus interogationes in iure fecimus alia que faciunt ad ordinem iudicarium solempniter adimplentes auditis igitur et intellectis atestationibus questionibus allegationibus confessionibus responsionibus utriusque partis diligenti deliberatione perhibita cum nichil fuit probatum quare prenominatus thesaurarius possessione diutius obtenta privari debeat Et cum prenominatus magister i[] coram nobis in iure confessus fuerit quod antequam thesauraria constituta esset in ecclesia Ebor[acensi] sonizarii in ecclesia Ebor[acensi] predictas decimas possiderunt quorum ut apparet locum et officium thesaurarii Ebor[acenses] optinent et suplent attendentes etiam per confessionem i[] Romani quod bone memorie r[] Ebor[acensis] archiepiscopus easdem decimas thesaurari[o] Ebor[acensi] contulerit vel confirmaverit termino de consensu partium usque ad octabas a Sancti Iohannis Baptiste prorogato prefatum thesaurarium ab inpetitione magistri Iohannis super hoc negotio sententialiter duximus absolvend[] residentibus istis canonicis magistro g[] precentore et magistro Iohanne de Sancto Laurentio cancellario Ebor[] [] et multis aliis assid[entibus]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter