utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01310040

Charter Number: 01310040
Cartulary Title: The Cartulary of the Treasurer of York Minster and Related Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1230
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis quartodecimo coram Thoma de Mulet Willelmo de Raleng Roberto de Lexinton Willelmo de Insula Willelmo de London magistro Roberto de Sherdelawe Radulpho de Norwic et Ricardo Reing iusticiariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum thesaurarium ecclesie Beati Petri Ebor[acensis] petentem et Willelmum de Rolleston et Leciam uxorem eius tenentes de septem bovatis terre et uno mesuagio et uno gardino cum pertinentiis in Suwell unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Lecia recognoverunt predictas septem bovatas terre mesuagium et gardinum cum pertinentiis esse ius ipsius thesaurarii ut liberam elemosinam pertinentem ad thesaurariam quam habet in predicta ecclesia scilicet totam terram quam predicti Willelmus et Lecia tenuerunt in dominico die quo hec concordia facta fuit et illa reddiderunt et quieta clamaverunt de se et heredibus ipsius Lecie predicto thesaurario et successoribus suis et ecclesie predicte inperpetuum Et pro hac recognitione redditione quieta clamatione fine et concordia idem thesaurarius concessit pro se et successoribus suis predictis Willelmo et Lecie homagia et servitia de septem aliis bovatis terre et de novem toftis cum pertinentiis in eadem villa scilicet totum residuum quod ipsi prius tenuerunt in eadem villa et sicut illud tenuerunt habend et tenend eisdem Willelmo et Lecie et heredibus ipsius Lecie de predicto thesaurario et successoribus suis inperpetuum reddendo inde annuatim duodecim denarios ad Pentecoste[n] pro omni servitio Et hec concordia facta est per assensum et voluntatem Walteri de Gray tunc archiepiscopi Ebor[acensis] et per litteras suas patentes in hec verba []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter