utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01320007

Charter
Charter Number: 01320007
Cartulary Title: The Cartulary and Historical Notes of the Cistercian Abbey of Flaxley
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Gilebertus de Monemuta et Berta uxor mea et heredes mei donamus et concedimus Deo et Beate Marie et Abbatie de Dene in perpetuam eleemosynam pro redemptione animarum nostrarum et similiter predecessorum nostrorum quietantiam de theloneo de omnibus rebus quas Monachi de Dena ad proprios usus suos emerint vel vendiderint per totam terram nostram necnon de passagio et de omni consuetudine Prohibemus autem ne quis eos inde vexare presumat Hanc autem donacionem ut in perpetuum rata et illibata permaneat hac carta nostra munimine sigilli nostri corroborata confirmavimus Hiis testibus Roberto tunc temporis Priore de Monemuta Magistro Roger Medico Glocestria Jacobo de Monemuta Willelmo de Colevilla Roberto filio Radulphi Willelmo de Marisco Willielmo de Hereford Ada de Blakenea tunc temporis Seneschallo Radulpho de Wisham Ricardo Marmiun Stephano le Norreis Obessune Thudrico de Thibertun et multis aliis vel audientibus vel videntibus In perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter